25:443 443 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. IL 444 somniat pro vulgari more, quempiam ex turba deorum Israelitas auxilio suo iuvare: sed quem illis favere vulgo notum erat, verum et unicum Deum praedicat et agnoscit. Videmus ergo ut ex communi auditu longe supra suos populares profecerit. 11. Iehova Deus vester ipse est. Hic vero tanquam in speculo dilucida apparet imago fidei Rahab, ubi prostratis omnibus idolis, coeli et terrae imperium uni Deo Israelis asserit. Neque enim obscurum est, ubi Deo Israelis subiicitur coelum et terra, omnium gentium commenta repudiari, quibus maiestas Dei, et potentia, et gloria discerpitur. Unde perspicitur, non temere fidei titulo insigniri Rahab a duobus apostolis. Id quidem subsannant superbi quidam et fastidiosi homines: sed utinam expenderent quid sit Deum verum et unum ab omnibus fictitiis discernere, et simul ita extollere eius potentiam ut censeatur totum mundum regere pro suo arbitrio. Nec vero dubitanter loquitur Rahab, sed absolute pronunciat, quidquid est potentiae residere in solo Deo Israelis, ut omnibus elementis imperet, omnia ordinet sursum ac deorsum, resque humanas constituat. Interea non nego fidem eius fuisse implicitam : imo libenter admitto, germen duntaxat fuisse pietatis, quod nondum ad aeternam salutem sufficeret. Tenendum est nihilominus, quamlibet tenuis et exigua esset Dei cognitio in hac muliere, dum se eius imperio addicit, proferre electionis suae documentum, et ex illo semine germinare fidem quae deinde in iustam mensuram adolevit. 12. Nunc itaque iurate. Aliud fidei specimen: quod in certa possessione terrae Chanaan filios Abrahae locat, non alio argumento freta, nisi quod illis divinitus promissam audierat. Neque enim Deum latronibus favere existimavit, qui iniusta violentia et effraeni libidine in alienos fines irrumperent : quin potius statuit, venire illos in terram Chanaan quia eius dominium illis Deus adiudicaverat. Nec vero credibile est, quum transitum peterent ab Idumaeis et reliquis, tacuisse quorsum tenderent. Imo gentibus illis nota erat promissio Abrahae data, cuius memoriam iterum renovaverat abdicatio Esau. Porro in sermone Rahab iterum refulget quod de fide praedicat autor epistolae ad Hebraeos ( l l , 1), visionem esse rerum non apparentium. Habitat Rahab apud suos in urbe munita. Hospitibus semimortuis perinde vitam suam commendat, ac si terra iam potiti suo arbitrio servare quoslibet possent ac perdere. Haec certe voluntaria deditio perinde fuit ac si Dei promissionem amplexa in eius patrocinium se conferret. Iusiurandum porro exigit, quia saepe in expugnandis urbibus fervor et perturbatio memoriam officii excutit. Eadem ratione commemorat quam erga eos exercuit humanitatem : ut gratitudo magis ad fidem praestandam eos exsti-