9:442 Arripit postea triviale ') illud convicium : Negare nos Christi divinitatem, verbum EST significative aut figurative sumendo: quoniam idem valebit in aliis locis: Tu es filius meus dilectus; et: Verbum caro factum est. Collectos scilicet ex Saxonica2) theologia lapides sine magno labore in nos proiicit, sed quos secure contemnere possumus quia caeco impetu alio feruntur neque nos attingunt. Fixa enim, vel crepantibus istis omnibus furiosis, manebit generalis regula: In omnibus sacramentis subesse figuram aut tropum, quoties res de signo praedicatur, aut signum de re.3) Petra erat Christus, an substantialiter? Si aqua baptismi nostra est ablutio, quid sanguini Christi fiet? Ergo quum panis et calix sacrae coenae signa sint, colligitur ex perpetuo scripturae usu, interpretatione esse opus quae minime coacta est, sed sponte sano lectori occurrit. Atqui Iohannes, si putasset tropum subesse, id plane explicuisset: quod non fecit. Quid, bestia? An apud Iohannem ulla fuit coenae mentio? Fateor quidem coenam nihil aliud esse quam speculum, in quo repraesentatur quidquid continet nobilis illa concio quam refert Iohannes 6. capite: atque inde stuporem tuum coarguo. Nam si [pag. 33] panem vitae se vocans, et carnem suam cibum, et sanguinem potum, non nisi per similitudinem loquitur, cur non eadem quoque similitudo in coenae exstabit? Caro Christi vere est panis vivificus: nec tamen sic vocatur absque figura. Quum idem interposito signo repetit et confirmat Christus, an consentaneum erit figuram excludere, quae magis hac in parte ad demonstrandam externi signi rationem necessaria est? Verum ut bardum hominem nihil pudet, fortiter contendit in illa concione proprie et literaliter sumi quidquid dicitur. Cur autem ei non venit in mentem ex Augustino4) interpretationem petere? Atque ut ubique eius ineptiae appareant, in locum verborum Christi : Hic calix est sanguis meus, ex suo missali substituit: Hic6) est enim. Credatur nunc catholicae fidei defensor, cui missale est evangelium. Quod Lutheri verbis iterum nos oppugnat, non anxie in refutatione laboro : quia iniquum esset inconsiderato Lutheri fervore6) obrui bonam causam. Hyperbolica vero clausula, ubi dicit nucleum Christianitatis esse in papatu, ingenue a Luthero retractaretur, si hodie viveret. Cur enim ei non licuerit triginta et tribus annis in melius proficere? 1) dont quelques belistres nous ont diffamez. 2) des Saxons qui valent autant que pierreux. 3) Add. mais que c'est transposition de nom qu'il faut exposer. 4) Tract, in Ioann. 26 et 27. Lib. 3 de doctrina christiana cap 16. 5) Libri gallici haec verba latine exhibent sic enunciata: Hoc est enim. 6) de cest homme qui a este un peu trop excessif en ses passions.