55:442 Deus plerumque- fallacem- nominis sui praetextum horrenda excaecatione in hypocritis punire solet: contra autem dona sua auget iis qui pietatis doctrinam vere et ex animo amplexi sunt. Hortatur ergo ut suam vocationem pie vivendo approbent. Et quo plus habeat ponderis haec admonitio, se iam morti vicinum indicat: et simul excusat, se eadem ideo saepius repetere, ut qui se mortuo superstites in terra manebunt, altius animis infixa habeant quae vivus scripserit. Quoniam autem totius pietatis fundamentum est evangelii certitudo, quam indubia sit eius veritas, primum ex eo demonstrat, quod ipse omnium, quae illic habentur, oculatus fuerit testis: ac praesertim quod Christum audierit e coelo pronuntiari Dei filium: deinde quod prophetarum oraculis Deus illam testatam ao comprobatam esse voluerit. Simul tamen tam a falsis doctoribus qui impia figmenta spargant, quam a Dei contemptoribus qui totam religionem subsannent, periculum instare praedicit: quo fideles ad cavendum instructi sint ac muniti. Yidetur autem hoc consulto dicere, ne sibi tranquillum et aequabilem, atque ab omni certamine remotum doctrinae cursum sub regno Christi promittant. Postea, quasi in tabula, ingenium moresque eorum depingit, qui suis corruptelis christianismum inquinaturi erant. Porro descriptio, quam prosequitur, in nostram aetatem maxime competit: sicuti melius patebit ex comparatione. Stylum enim praecipue stringit in Lucianicos homines, qui ad omnem nequitiam proiecti, profanam licentiam ad Dei contemptum inducunt: imo spem futurae vitae penitus ludibrio habent: qua hominum colluvie mundum videmus passim hodie refertum. Fideles porro hortatur, non modo ut suspensis erectisque animis Christi adventum semper exspectent: sed etiam ut diem illum quasi praesentem sibi ante oculos statuant: interea vero se Domino impollutos custodiant. In qua doctrina Paulum sibi facit socium ac suffragatorem : atque ut eius scripta ab impiorum calumniis vindicet, omnes, qui alio ipsa detorquent, severe damnat.