52:442 epistolae ad Colossenses: quod a probabili coniectura non abhorret. Nam quod hunc secundum vocat commilitonem, in ministros id quoque peculiariter competit. Tametsi enim communis est omnibus Christianis militia : quia tamen in ea velut signiferi sunt doctores, ideo prae aliis ad bellandum parati esse debent: et Satan quoque illis ut plurimum infestior est. Ac fieri potest ut Archippus quorundam certaminum, quae sustinuit Paulus, socius fuerit ac particeps, et certe hac voce utitur Paulus quoties de persequutionibus meminit. Familiae autem Philemonis summam tribuit laudem, quum domes t i c am ecclesiam nominat. Neque etiam haec parva laus patrisfamilias, quod ita familiam suam instituit, ut sit ecclesiae imago, et pastoris quoque munus intra privatos parietes obeat. Neque etiam omittendum quod uxor similis fuerit: quia non abs re eam Paulus commendat. 4. Gratias ago. Notandum quod pro quo gratias agit, pro eodem simul precatur. Nunquam enim tanta est vel perfectissimis gratulandi materia, quamdiu in hoc mundo vivunt, quin precibus indigeant: ut det illis Deus non tantum perseverare usque in finem, sed in dies etiam proficere. Haec autem laus, quam Philemoni tribuit, breviter complectitur totam christiani hominis perfectionem. Ea duabus partibus continetur, fide in Christum, et caritate erga proximos. Nam huc omnes vitae nostrae actiones omniaque officia referuntur. Et fides in Christum, quia in eum proprie intuetur: sicuti neque aliter quam per eum solum cognosci potest Deus pater, neque alibi quam in eo reperitur quidquid bonorum quaerit fides. Caritatem vero non ita ad sanctos restringit, quasi erga alios nulla esse debeat. Nam quum haec sit caritatis doctrina, carnem nostram non despicere, et honore prosequi Dei imaginem, quae naturae nostrae insculpta est: certe totum genus humanum comprehendit. Sed quoniam arctiore necessitudinis vinculo nobiscum coniuncti sunt domestici fidei, et eos peculiariter Deus commendat, ideo iure primas obtinent. Contextus orationis aliquantum est confusus: sed in sensu nihil est obscuritatis. Nisi quod dubium est an adverbium sem-