37:442 silium est ad sustinendos eorum insultus armare fideles ac munire, ne derisi et petulanter vexati labascant: ac si diceret, vobis certamen est non modo cum exteris gentibus, sed cum hostibus domesticis, qui locum in ecclesia occupant, vobisque propter commune Dei foedus fraterna necessitudine devincti sunt. Si ut fastuose Deum quoque ipsum despiciunt, ludibrio illis est vestra simplicitas, vobis constanter et intrepide repellenda est haec tentatio. Fratres ergo nominat, qui tamen hostes piorum erant ac verbi Dei: nam hoc nomen, quod falso usurpabant, iis per concessionem tribuit. Unde colligimus non esse novum hoc malum: hostes qui fratrum nomen gerunt in sinu ecclesiae foveri. Bellum hoc intestinum perpetuo sustinendum est cum hypocritis, qui aequo animo ferre non possunt quod recta et pura conscientia a nobis Deus colatur. {Reiicientes.) Ad verbum: Iubentes vos procul facessere: quemadmodum videmus papam adversus nos diris fulminibus agere, quasi in sceleratos et perditos : ita hypocritae exiguum piorum numerum reiiciebant. Nam quum superiores sunt numero, autoritate et opibus, eam quoque tyrannidem exercent, ut pro sua libidine probent atque improbent omnia, et efficiant ut pii nullo in numero habeantur, quos non modo multitudine obruunt ut palea triticum, sed fastu etiam conculcant. {Glorificetur dominus.) Vel in futuro tempore, glorificabitur. Alii vertunt: Gravis est: sed videamus quis sensus melius conveniat. Qui transferunt Gravis est, putant impios conqueri de nimia Dei severitate, quod non parceret populo suo, ac severius cum ipso ageret: atque hac voce sollicitatum ad desperationem populum fuisse putant: nam quum impii nos alienare a Deo conantur, tollunt omnem spem ac fiduciam salutis. Sed ego alterutram ex duabus aliis expositionem potius sequor. Haec quidem magis recepta est: Quoniam impii prophetias ridebant et promissa, quod nusquam ea gloria quam assidue inculcaverant prophetae appareret: acsi dicerent: Exhibeat Dominus specimen aliquod suae gloriae, ut tuto in ea recumbamus: velle prophetam armare pios adversus talem blasphemiam, ne fidem suam impiorum sannis labefactari sinant. Commode tamen et forte rectius posset ita accipi hic locus, impios optima quaeque sibi fuisse pollicitos, ac si suis officiis promeriti fuissent Dei favorem, sicuti etiam illis exprobrat Amos (5, 18), quod secure Deum provocantes confidant sibi propitium fore. Quum ergo freti suis piaculis spernerent omnes minas, Deumque sibi auxiliatorem fore iactarent, respondet longe diverso modo visuros Dei gloriam. Perinde ac si diceret Deum effecturum suo adventu ut pii intelligant se non frustra sperasse. Apparebit enim piorum bono, et exitio eorum qui appariturum ipsum praedicant impietatis