32:442 3. {Laudate eum in clangore.) De hebraicis vocibus quae musica instrumenta significant, non laboro : tantum meminerint lectores, hic multas species referri quorum usus viguit sub legali cultu, quo melius exprimat, non posse minus sedulo satagere Dei filios in celebrandis Dei laudibus, ac si iuberet strenue conferre ad hoc pietatis officium quidquid habent, et in eo penitus occupari. Neque etiam abs re Deus sub lege olim exegit multiplices illos cantus, ut a vanis, imo perversis oblectamentis quibus nimis cupide dediti sunt homines, ad sanctam utilemque laetitiam traducere suorum animos. Exsultat enim mira licentia caro nostra, ut etiam portenta quaedam sibi multi excogitent ad sese oblectandos, interim summa illis voluptas est Dei memoriam supprimere. Haec pravitas non aliter corrigi potuit nisi Deus multis fraenis atque assiduis exercitiis retineret infirmum et rudem populum. Ideo propheta hortari fideles volens, ut totum suum gaudium in Dei laudes profundant, coacervat quaecunque tunc in usu erant musica instrumenta, et admonet debere omnia consecrari in Dei cultum. 6. {Quidquid sperat.) Quia vox HUtW halitum vel flatum significat, et quidquid est animatum, vel spirat: ideo posset extendi sententia haec ad omne genus animantium: sicut Psalmis superioribus vidimus, creaturis etiam sensu carentibus attribui praeconium laudum Dei. Sed quemadmodum sub' carnis nomine saepe intelliguntur soli homines, ita etiam minime absurdum erit, sermonem ad homines dirigi, qui tametsi vitalem spiritum communem habent cum brutis animalibus, prae aliis tamen nomen spirantium sicut viventium obtinent. Ut ita accipiam, haec me ratio movet: hactenus enim populum legalibus caeremoniis assuetum hortatus propheta ad canendas Dei laudes, sese ad totum humanum genus tandem convertit: venturum tempus tacite ostendens, quo ubique resonabunt eadem cantica quae tunc non nisi in Iudaea audiebantur. Atque hoc vaticinio nos in eandem symphoniam Iudaeis coniuncti fuimus, ut assiduis laudum sacrificiis colatur Deus inter nos: donec collecti in regnum coeleste cum electis angelis canamus perpetuum halleluiah.