25:442 mosos spiritus : unde fortunam plurimum in bello pollere confessi sunt, vel prorsus dominari: et de panicis terroribus iactatum proverbium: vota quoque nuncupata sunt tam Iovi Statori, quam Pavori : sed nunquam serio eorum animis insedit haec persuasio, unumquemque for tem esse, prout Deus praesentem animum indiderit: timidum vero, prout deiecerit eius audaciam. Divinitus ergo factum esse agnoscit Rahab, ut terrore perculsae gentes Chanaan praeiudicio quodam se ipsas damnent, ac inde colligit, quod ita formidabiles sint filii Israel, praesagium esse victoriae, quia Deo duce militent. Quod autem omnium animi conciderant quasi liquefacti, et tamen obstinata vaecordia se ad resistendum parabant: inde perspicitur ubi Dei manu fracti et contriti iacent impii, non tamen subigi ad recipiendum iugum: sed in suo pavore et anxietate manere indomabiles. Atque hic notandum, quomodo in communi metu differant fideles ab incredulis : qua etiam in parte fidem Rahab perspicere licet. Timebat enim ipsa non secus ac unus quilibet e populo. Sed dum reputat sibi negotium esse cum Deo, statuit non aliud sibi esse remedium, quam humiliter et placide cedendo malum declinare: quia resistendo nihil proficiet. Quid autem miseri omnes regionis incolae? Quamvis pavore examinati iaceant, non tamen frangitur eorum pervicacia, quin se ad conflictum stimulent. 10. Quomodo siccaverit Iehova. Praecipuam consternationis causam recenset, quod rumor de inauditis ante miraculis sparsus opinionem indiderat omnium animis, Deum pro Israelitis bellare. Neque enim dubium erat, quin via per mare rubrum divinitus patefacta esset, quando aquae nunquam mutata natura coacervatae essent in solidos cumulos, nisi ita iubente Deo naturae autore. Illa igitur elementi conversio palam ostendit, Deum stare a parte eius gentis, cui siccum transitum per aquas et abyssos dederat. Victoriae quoque contra Og et Sihon, ut erant insignes, merito censeri debuerant testimonia eiusdem erga Israelitas favoris. Quanquam hoc posterius membrum coniectura duntaxat subnixum fuit: in transitu vero maris probatio plena et solida: non secus ac si manum e coelo Deus extendisset. Persuasio igitur occupavit omnium animos, Deum in populi israelitici expeditione praecipuum esse ducem: unde pavor et consternatio. Atqui simul probabile est, falsa imaginatione deceptos esse, ac si Deus Israel in certamine superior fuisset diis Aegypti: sicuti poetae fingunt, prout quisque Deus in patrocinium suum hanc vel illam gentem recepit, cum aliis bellare atque ita inter se confligere dum singuli tuentur suos clientes. At vero fides Rahab altius transscendit, dum soli Deo Israel summam potentiam cum aeternitate adscribit. Id enim continet elogium Iehovae. Itaque non