9:441 441 AD PRAECENTOREM LUGDUNENSEM. 442 tollatur localis praesentiae et immensitatis figmentum. Transsilit deinde ad Missam: quae quoniam histrionica actio et simiae aemulatio a Calvino vocatur, concludit Christum igitur simiam esse et histrionem, ex cuius praecepto corpus conficitur. Atrocissimum crimen, si accedat probatio.l) Citat verba: Hoc facite in mei memoriam. Nugabitur ergo cum magistro suo Eccio et tota cohorte, Christum dedisse mandatum sacrificandi.2) Iussit Christus exemplo suo communicari inter fideles panem et vinum. Accipite, inquit, distribuite inter vos. Quid Papistae? Primo Christum immolant: deinde populum excommunicant quotidie ab esu panis. Quod si quotannis semel panem3) porrigant, fraudant altera parte: ac si nunquam dictum esset: Bibite ex hoc omnes. Ubi de pane sermo habetur, omissa universali nota, contentus fuit Christus simpliciter ad edendum hortari. Ubi ad calicem ventum est, omnes iubet bibere, [pag. 31J Prohibitio Gabrielicae ecclesiae 4) non modo integrum coenae usum ad dimidiam partem restringit, sed ex professo quod cunctis dederat Christus, nonnisi ab uno deglutiri patitur.5) Quanquam non huc solum respexit Calvinus, sacrificos papales vocando histriones et simias: sed innumeras gesticulationes summatim complexus est, quibus referta est missa. Et quid, obsecro, magis histrionicum, quam in illo praeclaro vestitu decem mysteria fabricare: fabulam agere nunc motoriam, nunc statariam: patenam ventilare: nunc obvertere tergum populo, nunc faciem momento ostendere? Sed ineptus sum, qui pueriles istos lusus tanquam aliud serium commemoro. Iam quia Luthero et Zvinglio pepercerit Calvinus, aliud crimen inuritur a Gabriele, haereticos ipsum fovere, quos iubet Christus haberi pro ethnicis et publicanis. Quasi non excipere promptum sit, nec haereticos unquam fuisse, quamvis aliqua in parte lapsi sint, nec in ecclesiam contumaces, cui fideliter, nec sine uberrimo fructu servierunt. Una interim facetia tantopere arrisit homini insulso, ut probabile sit, hac fere de causa praefationem scripsisse, ne illa intercideret : nempe dum Genevam*) vocat Gehennam: quod nomen singulis fere paginis iterat. Et quia alicubi non observata fuerat tam concinna [pag. 32] allusio a typographo, inter errata sedulo reposuit. Neque tamen immerito his deliciis captus est, quum apud rhetores nulla reperiatur talis figura. 1) Add. Mais comment s'en acquitte-il? 2) Add. Or l'opposite se voit en ce que . . . . 3) a chacun son morceau. 4) ceste Eglise masquee dont Gabriel se fait advocat. 5) Add. car il n'y a que le prestre qui hume et esgoute le calice. *) Ludit iste in nomine multis Gehenna scripto.