7:441 441 CUM ANTIDOTO. 442 Spiritus Dei1) privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia: Anathema sit XXIV. Si quis dixerit: Acceptam iustitiam non conservari, atque eham non augeri coram Deo, per lona opera: sed opera ipsa, fructus solummodo et signa esse iustificationis adeptae, non etiam'1) ipsius augendae causam: Anathema sit. XXV. Si quis in quolibet bono opere iustum, saltem venialiter peccare dixerit, aut, quod intolerabilius est, mortaliter, atque ideo poenas aeternas mereri, tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damnationem: Anathema sit XXVI. Si quis dixerit: Iustos non debere pro bonis operibus, quae in Deo fuerunt facta, exspectare et sperare aeternam retributionem a Deo, per eius misericordiam et Iesu Christi meritum, si bene agendo et divina mandata custodiendo [pag. 163] usque in finem perseveraverint: Anathema sit XXVII. Si quis dixerit: Nullum esse mortale peccatum, nisi infidelitatis, aut nullo alio, quantumvis gravi et enormi, praeterquam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti: Anathema sit. XXVIII. Si quis dixerit : Amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti: aut fidem, quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva: aut eum qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum: Anathema sit. XXIX. Si quis dixerit: Eum qui post baptismum lapsus est, non posse per Dei gratiam resurgere: aut posse quidem, sed sola fide, amissam iustitiam