55:441 441 ARGUMENTUM. De hac epistola quod olim suisse dubitatum refert Eusebius, ab eius lectione nos avertere non debet. Nam si nudae hominum autoritati stetur, quandoquidem a quibus mota sit haec quaestio, subticet, non plus illis deferre necesse esset, quam hominibus ignotis. Et postea subiicit, passim sine controversia fuisse receptam Magis aliquanto me movet quod scribit Hieronymus, quosdam styli diversitate adductos Petrum autorem non putasse, Nam quamvis aliqua notari possit affinitas: fateor tamen manifestum esse discrimen quod diversos scriptores arguat. Sunt et aliae probabiles coniecturae ex quibus colligere liceat, alterius esse potius quam Petri. Interim omnium consensu, adeo nihil habet Petro indignum, ut vim spiritus apostolici et gratiam ubique exprimat. Quod si pro canonica recipitur, Petrum eius autorem fateri oportet: quando non tantum nomen eius inscriptum habet, sed ipse etiam testatur cum Christo se vixisse. Haec autem fictio indigna esset ministro Christi, obtendere alienam personam. Sic igitur constituo, si digna fide censetur epistola, a Petro fuisse profectam: non quod eam scripserit ipse, sed quod unus aliquis ex discipulis, ipsius mandato complexus fuerit quae temporum necessitas exigebat. Nam tunc eum extrema fuisse senectute, verisimile est: morti enim se vicinum esse dicit. Et fieri potest ut, piorum rogatu, hoc sensus sui testimonium sub mortem consignari passus fuerit, quod eo mortuo bonis fulciendis et impiis reprimendis nonnihil valeret. Certe quum in omnibus epistolae partibus spiritus Christi maiestas se exserat, eam prorsus repudiare mihi religio est, utcunque genuinam Petri phrasin hic non agnoscam. Caeterum quia de autore non constat, nunc Petri, nunc apostoli nomine promiscue uti mihi permittant. Iam venio ad argumentum, quod breviter tantum indicare sufficiet. Hic scopus est, ut qui semel rectam Christi fidem professi sunt, vocationi suae ad extremum respondeant. Postquam ergo Dei gratiam magnifice extulit, sanctitatem vitae illis commendat: quoniam