52:441 441 1. Paulus, vinctus Christi Iesu, et Timotheus fr ater y Philemoni amico et cooper ar io nostro, 2. ei Apphiae dilectae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae quae domi tuae est: 3. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et domino Iesu Christo. 4. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in precibus meis, 5. audiens tuam dilectionem et fidem quam habes erga Dominum Iesum et erga omnes sanctos: 6. ut communicatio fidei tuae efficax fiat agnitione omnis boni quod in vobis est erga Christum Iesum. Gratiam enim habemus multam et consolationem super dilectione tua : quia viscera sanctorum per te refocillata sunt, frater. * Quanta fuerit spiritus paulini celsitudo, etsi ex gravioribus eius scriptis perspici melius potest, haec quoque epistola testis est : in qua argumentum tractans humile alias et abiectum, suo tamen more sublimis ad Deum evehitur.? Fugitivum servum et furem domino remittens, pro illo deprecatur veniam. Verum hanc causam agens, tam graviter de aequitate christiana concionatur, ut videatur magis totam ecclesiam respicere, quam privatim curare unius hominis negotium: ita modeste et suppliciter pro infimo homine se demittit, ut vix alibi usquam magis ad vivum sit expressa ingenii eius mansuetudo. 1, Vinctus Iesu Christi. Eodem sensu quo alibi apostolum Christi vel ministrum, hic se vinctum Christi appellat: quia eius vincula, quibus propter evangelium detinebatur, legationis, quam pro Christo obibat, insignia erant vel tesserae. Itaque ea commemorat comparandae sibi autoritatis causa: non quod contemptum timeret (quia minime dubium est maiorem fuisse eius reverentiam et pretium apud Philemonem , quam ut ullo elogio fuerit opus), sed quia causam acturus erat servi fugitivi, in qua plurimum valebat deprecatio. Philemoni. Hunc Philemonem credibile est fuisse ex ordine pastorum. Neque enim titulum hunc, quo eum ornat Paulus, cooperarium vocans, solet tribuere homini privato. Achi p pu m etiam adiungit, quem eumdem fuisse ecclesiae ministrum apparet: si tamen is est cuius fit mentio circiter finem