37:441 441 CAPUT LXVI. 442 ex verbo ipsius iudicandum est. Eligam: hoc est, ita discutiam nebulas quas offundere conantur, ut illusiones eorum pateant et conspicuae sint omnibus: nunc enim videntur absconditae, sed aliquando in medium proferentur. Summa est, quia tantum sibi licentiae sumpserant Iudaei, ut quidquid libitum esset praeferrent Dei mandatis, fore etiam Deo suas vices, ut pro arbitrio omnes eorum fallacias explicet. Sub voce errorum idem repetit, more Hebraeis usitato: Efficiam ut intelligant se errasse, atque ut errores quos sequuti fuerint in eorum capita recidant. Nihil igitur iis subterfugia aut praetextus ficti proderunt ad confundendam cum mendacio veritatem et velandas superstitiones: quia Dominus ea probe discernet. {Quoniam vocavi.) Damnat rursus propheta in Iudaeis obstinationem, quod se a Domino corrigi passi non sint. Hoc enim tantum remedium superest vitiis nostris corrigendis, ut Deum loquentem audiamus, quum nos in. viam reducere conatur. Sed quum obstinamus atque induramus animos, malorum omnium extremum est. Quum ergo institutis et mandatis Dei homines commenta sua praeferunt, aperte contemnunt Deum : cuius voluntati se submittere debuerant, praesertim ubi accedit praefracti animi durities, ut piis monitionibus clausa sit ianua: ac frustra obtendunt displicere Deo non posse quod ipsius colendi gratia suscipiunt: nam quidquid relicto verbo eligunt ac sequuntur homines Dominus reiicit atque exsecratur. Repetit etiam quod ante dixerat, peccasse Iudaeos in Dei conspectu, ac si eum lacessere propositum fuisset. Modum tandem adiungit, quia perverso studio expetiverint quae vetuerat Deus. Nec vero toties perstringit impiam lasciviam, qua fraudant homines Deum suo iure susque deque habentes quid probet. 5. {Audite verbum Iehovae.) Convertit sermonem suum ad veros Dei cultores, atque eis promittit quod in diris illis calamitatibus vix sperare potuissent. Eos porro nominatim compellat, quia multi eo tempore nomen Dei falso iactabant. Imo promiscua multitudine relicta seorsim ad paucos dirigit sermonem, sicuti capite 8 dictum est: Obsigna legem, liga testimonium inter discipulos meos. Hac autem nota veros et genuinos Dei filios designat, quod ad verbum Domini contremiscant : quae rara profecto est virtus. Itaque eam opponit falsae professioni eorum qui circumcisionem gerentes censeri volebant in populo Dei magnamque sanctitatis speciem prae se ferebant: ut intelligamus eos demum revereri ac timere Deum qui sacrosanctum eius verbum reverentur ac timent: id est, audita Dei voce serio perculsi sensus omnes suos cogunt ad parendum. Hoc enim pietatis insigne documentum est. Porro quia larvatis Dei cultoribus solenne est magnifice iactare suas pompas, prophetae con-