32:441 441 PSALMUS CL. 442 PSALMUS CL. ARGUMENTUM Psalmi ultimi petatur ex proximo. HaUeluiah. 1. Laudate Deum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento potentiae eius. 2. Laudate eum in fortitudine eius, laudate eum pro multitudine magnitudinis eius. 3. Laudate eum in clangore buccinae, laudate eum in nablo et cithara: 4. Laudate eum iii tympano el tibia, laudate eum in chordis et organo. 5. Laudate eum in cymbalis sonitus, laudate eum in cymbalis iubilationis. 6. Quidquid spirat, laudet Deum. HaUeluiah. 1. {Laudate Deum.) Psalmus hic in genere commendat spiritualem Dei cultum, qui laudum sacrificio constat. Per sanctuarium minime dubium est hoc loco coelum intelligi, sicut alibi saepe. Secundum enim membrum exegeticum est, quia idem repetitur. Atqui pro sanctuario ponitur J^pT hoc est coeli expansio: cui additur epitheton potentiae, quia illic relucet inaestimabilis Dei virtus, ut coelorum conspectu in illius admirationem nos'rapi necesse sit. Nam quod exponunt quidam, Laudate vos angeli Deum qui coelos incolitis, et vos homines qui habitatis sub firmamento: coactum est ac remotum, quum propheta, quo melius homines expergefaciat, qui alioqui frigent in canendis Dei laudibus, iubeat oculos attollere in coeleste sanctuarium. Denique ut iustam reverentiam in mundo obtineat Dei maiestas, eum in coelesti solio praesidentem propheta inducit: et eandem sententiam continuat secundo versu, potentiam Dei, eiusque magnitudinem celebrans, quam in coelo quasi in speculo proposuerat. Ergo si vere cupimus animos nostros accendi ad hoc pietatis exercitium, veniat nobis in mentem immensa Dei potentia et magnitndo, quae facile nobis omnem torporem excutient. Etsi enim tantam immensitatem non capiunt mentes nostrae, solus tamen gustus serio nos afficiet. Deus autem quas pro modulo nostro obtulerimus laudes non respuet.