25:441 441 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. II. 442 quin ab officio deflectat. Vafrities ergo opus per se laudabile aliquatenus contaminat. Neque tamen particulare vitium gratiam prorsus abrogat sancto eius studio : quia Dei indulgentia sepelitur, ne in rationem veniat. Perperam quoque Rahab, dum nuncios abiisse mentitur: praecipua tamen actio Deo grata, quia vitium virtuti admistum non imputatur. Interea sicuti voluit Deus liberari speculatores, ita mendacio protegi eorum vitam non probavit. 7. Viri persequuti sunt. Tanta credulitas ostendit fuisse a Deo infatuatos. Etsi autem ipsis delusis multum profecerat Rahab: nova tamen iniicitur anxietas, quia portis occlusis urbs instar carceris spem exitus adimebat. Serio itaque examine rursus fuerunt experrecti ad Deum invocandum. Nam quum ex eorum relatu scripta fuerit haec historia, quid tunc ageretur minime eos latuit : praesertim quum amplificandae gratiae suae causa Deus eos consulto obiecerit aliis atque aliis discriminibus. Et iam quum edocti fuissent se quaeri, ubi refertur fuisse pervigiles, sollicitos ac perplexos fuisse colligimus. Trepidationem vero non parum auxit, quod narratum est, ab exitu prohiberi. Apparet tamen Rahab nullo modo fuisse exterritam, quando praesenti animo et sedatis verbis de sua et familiae incolumitate paciscitur. Atque in hac constantia relucet quae alibi commendatur eius fides: quia humanitus nunquam contempto regis et populi furore, semimortuis hospitibus supplicasset. Ridiculum quidem multis videtur elogium quo eam insigniunt tam Iacobus quam autor epistolae ad Hebraeos, dum eam recensent in catalogo fidelium. Verum quisquis circumstantias omnes prudenter expendet, facile iudicabit praeditam fuisse viva fide. Primo si a fructibus arbor cognoscitur, hic effectus fidei cernimus non vulgares qui totidem sunt eius testimonia. Deinde ex semine pietatis haec sententia prodiit, iam quodammodo victas esse et prostratas gentes vicinas, quia terrore divinitus immisso perculsi sunt omnium animi. Occurrunt eiusmodi voces in profanis quoque scriptoribus: quas Deus, ut sibi regendis et flectendis quocunque voluerit hominum cordibus imperium vendicaret, expressit. Verum quod illi quasi psittaci garriunt, Rahab ex sincero affectu pronuncians Deum terram destinasse filiis Israel, quia omnes incolae defluxerint coram ipsis, imperium Deo vendicat in hominum corda, quod ei mundi superbia abrogat. Etsi enim omnium temporum experientia docuit, plures exercitus caesos fuisse vel profligatos subito et inopinato pavore, quam vi et impressione hostium: mox tamen evanuit illa cognitio. Hinc factum est, ut suam fortitudinem semper extulerint victores, et ex prospero successu gloriati sint, se bellicosos ac strenuos fuisse. Senserunt fateor, interdum aliunde vel conferri vel eripi pugnandi audaciam et ani-