9:440 quum nemo ex tota vetustate hanc similitudinem non sit amplexus. Sed cur maligne interea dissimulat, tesseram vocari, cui annexa sit rei exhibitio? Cur etiam mentitur, negare Calvinum, participes nos fieri substantiae carnis et sanguinis Christi in coena, quum substantiae nomen diserte usurpet? l) Facile erit Gabrieli non centum modo Calvinos, sed Christum, prophetas et apostolos omnes haereticos facere in tanta mentiendi licentia. Itaque nihil mirum, si nullam in scriptura syllabam Calvinum proferre audacter iactet, dum transsubstantiationem oppugnat: quia pro nihilo ducit, fideles eundem panem in coena participare, et panem esse κοινωνίαν corporis Christi. Aeque subtiliter eludit quod de natura sacramentorum secundo loco addit Calvinus: nihil scilicet credendum, quod non expressum sit in scripturis. Quasi vero aliunde petendum sit quidquid de sacramentorum natura [pag. 29] cognosci potest. Certe non ab homine quopiam mortali didicimus visibili symbolo illic repraesentari rem invisibilem. An baptismus nobis erit spiritualis ablutio, nisi respondeat aquae analogia in abluendi corporis sordibus? Sic nec color spiritualis alimenti nobis erit symbolum, sed panem adesse oportet, ut conveniat inter animae et corporis cibum similitudo. Postquam adeo bellis dicteriis Calvinum sugillavit, alio crimine onerat. Quod secum ipse pugnet. Docet quidem Calvinus, re ipsa offerri Christi corpus fidelibus in coena. Contrarium vero membrum nusquam in eius scriptis reperiet Gabriel, panem inane esse spectrum. Quod si nunquam coenae mysterium exinanivit, quin symbolo coniuncta esset rei veritas, quamdiu feretur hic canis cum suo latratu ? Tertiam quoque quasi rursus cum aliis pugnantem sententiam enumerat: quamvis solus panis cernatur oculis, corpus tamen vere percipi: quia vacuis figuris non oblectet suos Christus, sed efficaciter arcana virtute impleat quod promittit. Quum haec nullo modo conciliari posse exclamet, an alius quam phreneticus censeri potest, qui soles geminos videat? Clamitet nunc Calvino non esse credendum, quod solus et a se ipso loquatur, sed intelligat suam vanitatem ridiculam fore, donec eius libros, qui passim in tota urbe2) leguntur, occisis trecentis millibus [pag. 30] testium qui autorem defendent, aboleverit. Nullus esset modus, si singulis sententiis insisterem: quando subinde resorbet hic canis suos vomitus, quos iterum atque iterum egerat. Quale est quod inculcat, Calvinum panem merum statuere in coena, et tantum tesseram corporis Christi : quum centum et pluribus locis testetur exhiberi simul cum pane corpus, modo 1) Add. pour monstrer comment I. C. nous nourrit de son corps et de son sang. 2) Sic libri latini omnes: Verum omnino legendum: in toto orbe. Gallus habet: par tout le monde.