47:440 praestat quod verbo testatur? Sciamus ergo, quaecunque commenti sunt homines sacramenta nihil aliud quam mera ludibria esse aut frivolos lusus, quia nulla signis potest constare veritas, nisi ubi adest verbum Domini. Quoniam autem nunquam ita in sacris luditur sine impia Dei contumelia e*" animarum interitu, summo studio cavendae sunt tales Satanae praestigiae. Si quis obiiciat non esse culpandum quod faciunt episcopi papales, dum flatu inaugurant suos sacrificos, quia illic verbum Christi annexum est signo, responsio in promptu est, Christum non loquutum esse apostolis, ut perpetuum sacramentum m ecclesia institueret, sed semel testari voluisse quod nuper diximus, non aliunde quam a se solo prodire spiritum. Deinde se nunquam munus iniungere, quin simul virtutem suppeditet ministris snis eosque facultate instruat. Omitto quod in papatu in finem longe diversum vel potius contrarium sacrifici creantur, nempe ad mactandum quotidie Christum, quum ad homines evangelii gladio immolandos creati fuerint apostoli. Interea tenendam est illud quoque, Christum solum dare quidquid bonorum in signis externis figurat ac promittit. Non enim ab externo flatu, sed a se ipso apostolos iubet spiritum accipere. 23. Quorum remiseritis peccata. Non dubium est quin hic breviter complexus sit Dominus evangelii summam. Neque enim separanda est haec potestas remittendi peccata a docendi officio, cui uno contextu annexa est. Dixerat paulo ante Christus: Sicut misit me vivens pater, ita et ego mitto vos. Nunc quorsum spectet ac quid sibi velit ista legatio declarat: tantum interposuit quod necesse erat, se illis spiritum sanctum dare, ne quid ex se ipsis agerent. Hic ergo praecipuus est evangelii praedicandi finis, ut Deo reconcilientur homines, quod fit gratuita peccatorum venia, quemadmodum et Paulus docet 2. Corinth. 5, 18, ubi evangelium hac ratione appellat ministerium reconciliationis. Multa quidem alia continet evangelium, sed hoc imprimis agit illic Deus, ut recipiat homines in gratiam peccata non imputando. Quare, si fideles evangelii ministros praestare volumus, summo studio in hanc partem incumbere decet. Nam in hoc maxime differt a profana philosophia evangelium, quia hominis salutem in gratuita peccatorum remissione constituit. Nam et hinc fluunt alia Dei beneficia, ut nos illuminet Deus ac regeneret suo spiritu, ut reformet ad imaginem suam, ut invicta fortitudine contra mundum et Satanam nos armet. Itaque tota pietatis doctrina et spirituale ecclesiae aedificium fundamento illo nititur, quod Deus nos a peccatis omnibus absolutos gratis sibi adoptat. Caeterum ita mandatum Christus iniungit apostolis remittendi peccata, ut minime quod suum est in ipsos transferat. Proprium eius est peccata remittere.