37:440 erant Iudaei, quantisper tamen sub hac umbra delitescebant, se putabant tutos esse. Merito itaque occurrit propheta, nihil eos magis proficere ad Deum placandum, quam si piacula quaererent ex abominandis gentium sacrilegiis. Ubi in fine versus dicit et sane elegerunt, hic locus bifariam verti potest. Nam relativum tam in gentes quam in Iudaeos potest competere: nempe Iudaeos se miscuisse atque involvisse impiis ritibus gentium, vel suas ipsorum inventiones sequutos esse. Ac prior quidem expositio non male quadraret nisi esset coacta: quia nomen gentium prius expressum non fuit. Hic enim sceleris cumulus fuit in Iudaei?, quod non tantum abusi sunt puro Dei cultu, sed etiam contempta lege templum et loca omnia impiis et nefandis ritibus conspurcarunt. Bxstruebant excelsa, lucos plantabant et nutriebant, edebant ludos, edebant spectacula, caeteraque omnia quae ad corrumpendos animos instituta erant aemulabantur. Ita confusa quaedam superstitionum farrago apud ipsos erat, qualis hodie spectatur in papatu, ubi consutos varios centones videmus ex omni genere superstitionum, non tantum ethnicarum et iudaicarum, sed etiam earum quas recens excogitavit Satan , ut facilius et maiore cum praetextu mundo imponeret. Hos ergo ac similes bis damnandos esse merito diceret propheta, quod quum iactent Dei nomen, atque eius cultum profiteantur, eum tamen sacrilegiis impiarum gentium polluere et contaminare non pudeat. Altera interpretatio neque obscura est, et peraeque convenit, Iudaeos addictos fuisse suis commentis et sequutos esse suas abominationes. Negat igitur Deum ex animo colere qui pro sua libidine eum contemnant, non modo quia pleni sunt avaritia, odio, ambitione, fraudibus, saevitia et rapinis: sed quia suis figmentis Dei cultum adulterant. Etsi enim relativum de Iudaeis intelligitur, omnes tamen superstitiones damnat propheta, quas mutuati erant a profanis gentibus. Ita in re parum est discriminis: quia tantum docet, quum audacter et proterve iugum Dei excusserint, quum apud eos palam grassetur impietas, quidquid ab ipsis manat impurum ac detestandum esse. Neque enim rivuli ex turbido et inquinato fonte lutum et foetorem trahentes puri aut liquidi esse possunt. Electio et desiderium contumaciam apertius detegunt: nempe quia scientes et volentes spretis Dei mandatis animum adiecerint ad omnia contraria, ac si ex professo respuere vellent quidquid a Deo profectum erat, ut pravae suae cupiditati morem gererent. 4. (Ego quoque.) Significat propheta Iudaeos nihil proficere dum varios obtendunt et speciosos colores ac subterfugia quaerunt: quia Deus astutiam hominum et inania verba nihil moratur. Nec certe Deum ingenio nostro metiri decet, nec pendere oportet a iudicio hominum: sed de operibus Dei