52:44 caulis ingruentes abigere. Neque id semel: sed perpetuo stare in excubiis, neque unquam fatigari. Nam quum perpetuo vigilent fures et latrones ia ecclesiae perniciem, qualis excusatio erit pastori, si postquam fortiter eos aliquoties repulerit, ad novum aut decimum insultum deficiat? Utilem vero eiusmodi repetitionem Philippensibus esse commemorat: ne (ut fieri interdum solet) nimis fastidioso sint palato, ao contemnant quasi rem supervacuam. Sunt enim plerique adeo morosi, ut bis idem dici noa sustineant: nec interea reputant quod illis quotidie inculcatur, vix tandem post annum decimum suae memoriae haerere. Quod si utile Philippensibus fuit audire hanc Pauli exhortationem, ut discerne* rent lupos: quid sibi volunt papistae, dum nullum de sua doctrina iudicium fieii sustinent? Nam quos (obsecro) alloquebatur Paulus, quum dicebatt v i d e t e ? nonne eos quibus nullum ipsi discernendi ius permittunt? Et de iisdem etiam loquitur Chris-* tus similiter (Iohan. 10, 5, 16), Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me: alienum fugiunt, neque audiunt eius vocem. 3. Nos enim sumus circumcisio. Hoc est: nos sumus verum Abrahae semen et haeredes testamenti, quod symbolo circumcisionis sancitum fuit. Vera enim circumcisio spiritus est, non literae: interior et in corde sita, non secundum carnem visibilis. Per cultum spiritualem intelligit eum, qui nobis in evangelio commendatur: constatque fiducia; et invocatione Dei, abnegatione nostri et pura conscientia. Subaudienda autem est antithesis: quis* ex adverso taxat legalem cultum, quem solum urgebant pseudoapostoli. Ac si diceret: illi externis observationibus Deum coli praecipiunt: et quia caeremonias legis observant, falso iactant se Dei esse populum. Nos vere sumus circumcisi, qui in spiritu et veritate Deum colimus. Sed hic quaeret quispiam, an veritas excludat sacramenta. Nam idem de baptismo et coena dici posset. Respondeo, principium illud semper notandum esse, figuras esse abrogatas Christi adventu: et mutatam baptismo circumcisionem. Ex hoc principio sequitur, nuno purum et legitimum Dei cultum a caeremoniis legalibus immunem esse: et veram circumcisionem fidelibus constare citra figuram. , Et gloriamur in Christo. Continuanda est anti* thesis. Nos in re ipsa, quum illi in symbolis hae? reant : nos in corpore manemus, quum illi ad umbras respectent. Nec male respondet contrarium mem* brum quod mox opposuit, non habemus in carne fiduciam. Nam carnis nomine complectitur quidquid est externum in homine, unde gloria petitur: querna admodum ex contextu patebit. Vel ut brevius dicam* carnem appellat, quidquid est extra Christum; in quo non leviter pungit perversos istos legis zelotas, quia Christo non tantenti ad alienas glorias trans-