49:44 erat. Putabant circumcisionem, per se, opus esse ad comparandam iustitiam idoneum. Ergo, ut iuxta eorum opinionem loquatur, respondet, si opus spectetur in circumcisione, hanc esse conditionem eius ut is, qui circumciditur, se integrum ac perfectum Deo cultorem exhibeat: opus itaque circumcisionis esse perfectionem. Ita et de baptismo nostro licet loqui. Si quis sola baptismi aquae fiducia fretus iustificatum se putet, quasi iam comparata ex opere ilio sanctitate: obiiciendus sit baptismi finis: nempe quod per eum nos Dominus vocat ad vitae sanctitatem. Hic sileretur promissio et gratia, quam nobis testificatur baptismus atque obsignat: quia nobis negotium esset cum iis qui, vacua baptismi umbra contenti, quod in eo solidum est non morantur neque expendunt. Atque id quidem in Paulo animadvertas, ubi de signis disserit apud fideles et sine contentione, ea cum promissionum suarum efficacia et complemento connectere: ubi apud praeposteros et imperitos signorum interpretes sermonem habet, illic, omissa propriae ac germanae signorum naturae mentione, totum- stilum dirigere in illorum pravam interpretationem. Multi autem, quia vident Paulum adducere circumcisionem potius quam aliud legis opus, arbitrantur eum adimere solis caeremoniis iustitiam. Sed res longe aliter habet. Istud enim semper evenire solet, ut qui merita sua erigere audent adversus Dei iustitiam, externis magis observationibus superbiant quam solida probitate. Nam quicunque serio Dei timore tactus est et affectus, nunquam in coelum oculos attollere audebit: siquidem quo magis contendet ad veram iustitiam, eo melius cernet quanto intervallo ab ea distet. Pharisaei autem, qui contenti sunt externa simulatione adumbrasse sanctitatem, nonr mirum si tam facile sibi blandiantur. Ideo Paulus, quum Iudaeis nihil reliqui fecisset, nisi hoc miserum subterfugium, ut se per circumcisionem iustificatos iactarent, inanem quoque istam personam illis nunc detrahit. 26. Si ergo praeputium, ete. Argumentum est validissimum. Unumquodque suo fine inferius est atque illi subordinatur. Circumcisio in legem respicit: ergo infra illam esse debet. Plus ergo est legem servare quam circumcisionem, quae illius causa instituta est. Unde sequitur, incircumcisum, qui modo legem servet, longe praecedere Iudaeum legis transgressorem cum arida sua et inutili circumcisione* Atque ita etiamsi natura sit pollutus, legis tamen observatione sanctificabitur, ut praeputium illi circumcisionis vice imputetur. Vocabulum autem praeputii secundo loco proprie accipitur, priore abusive pro gentili: res pro persona. Porro hic neminem sollicitum esse oportet de quibus legis cultoribus intelligi possit quod ait Paulus: quando nullos tale reperire liceat. Simpliciter enim hanc hypothesin