47:44 et minime vulgare exspectarent: simul commonefieri decuit de vitiato et perverso cultu Dei, ne emendationem respuerent. M fratres eius. Cur fratres se Christo comites adiunxerint, incertum est, nisi forte simul ituri erant Hierosolymam. Caeterum fratrum nomine quoslibet cognatos hebraica lingua designari notum est. 13. Erat in propinquo pascha, itaque venit. Ad verbum graece habetur, Et venit: sed evangelista copulam posuit loco rationalis particulae. Venisse enim tunc significat, ut pascha celebraret Hierosolymae. Huius autem consilii duplex erat finis. Nam quum nostra causa legi subiectus esset filius Dei, omnia legis mandata exacte servando, plenae subiectionis et obedientiae typum in sua persona exhibere voluit. Deinde, quoniam in populi frequentia magis prodesse poterat, hac fere occasione semper usus est. Ergo quoties postea dicetur, venisse Christum diebus festis Hierosolymam, hoc ideo ab ipso factum observent lectores, primum ut a Deo instituta pietatis exercitia cum reliquis coleret: deinde ut in maiore populi confluxu publicaret suam doctrinam. 16. Ne faciatis domum patris mei. In secunda eiectione gravius ac severius loquutum commemorant alii evangelistae: quod scilicet ex templo Dei facerent speluncam latronum. Atque ita agendum est, ubi mitior castigatio profectu caruit. Nunc simpliciter admonet, ne templum Dei in alienos usus vertendo profanent. Templum Dei domus vocabatur, quod illic Deus peculiariter invocari vellet, quod virtutem illic suam exsereret, quod denique ad spirituales et sacros ritus illud destinasset. At se quidem Dei filium pronuntiat Christus, ut sibi ius et autoritatem repurgandi templi vindicet. Porro quia facti sui rationem hic reddit Christus, si quem inde fructum colligere libet, in hac praecipue sententia insistere convenit. Cur ergo ementes et vendentes eiicit ex templo? Ut cultum Dei hominum vitio adulteratum suae integritati restituat, atque hoc modo templi sanctitatem instauret ac asserat. Scimus autem exstructum fuisse templum illud ut eorum umbra esset, quorum viva effigies exstat in Christo. Itaque ut sacrum Deo maneret, nonnisi ad spirituales usus applicandum erat. Hac de causa fas esse negat in emporium converti. Principium enim sumit ex Dei instituto, quod semper nobis tenendum est. Quibuscunque ergo praestigiis ludat Satan, quidquid a Dei mandato vel tantillum deflectit, sciamus perversum esse. Speciosus ad fallendum erat ille fucus, iuvari et provehi Dei cultum, quum ad manum fidelibus porrigebantur quae offerrent: sed quia Deus in alios usus templum suum destinaverat, nihil moratur Christus, quae adversus ordinem a Deo positum