37:44 tibi opem feram, teque in pristinam libertatem restituens faciam ut e sordibus et putredine emergas. DTlft nonnulli interpretantur viros, quod contextui minime convenit. Ergo manifesta ratio cogit vertere mortuos. Est enim expositio prioris per repetitionem, quae Hebraeis valde usitata est. Assentior igitur Hieronymo, qui ita vertit: neque moror quod DTD per: non per " hic scribitur Facile enim fuit tam affinia inter se puncta mutari. Et res ipsa spectanda est, quia nihil magis insulsum quam viros pro vermibus subiicere: nisi forte quis malit legere mortales. Sed haud dubie vocem hanc Deus audiri voluit ab afflictissimis, ut penetraret usque ad ipsum sepulcrum : quia ex opposito redemptorem se mortuis fore affirmat. Porro sic propheta saeculi sui rationem habuit, ut hanc doctrinam extenderit ad omnes mundi aetates. Quoties igitur oppressam impiorum saevitia ecclesiam videbimus, haec in memoriam revocanda erunt, ut filios Dei qui mundi fastu calcantur, nec modo habentur contemptibiles, sed omni crudelitatum et probrorum genere affecti vix respirant, statuamus coram Deo in summo honore et pretio esse, ut brevi caput attollant: et hoc quisque nostrum ad se accommodet, ut neque contumeliis, neque miseria nostra, neque angoribus, neque ipsa morte terreamur. Tametsi mortuis similes simus, omnisque salutis spes nobis adempta sit, tamen aderit nobis Dominus, ecclesiamque suam vel e sepulcro ipso demum excitabit. Et propheta sanctum Israelis rursus addens, ad foederis memoriam fideles, sicuti paulo ante, revocat, quo segregatus erat Israel in sacrum Dei peculium, atque ita addit animos, ne eos exanimet vel debilitet sortis suae indignitas, dum se vermes et mortuos esse reputant. 15. (Ecce posui te.) Loquitur adhuc de restitutione ecclesiae, eamque ita superiorem hostibus fore promittit ut eos trituret ac comminuat: et aptissima similitudine hoc declarat. Iudaei enim quos alloquitur, paene obtriti erant: ex adverso vero pronuntiat ab iis obterendos esse hostes, ut postquam liberati fuerint, vicem eis mutuam reddant. Porro hoc necessario addendum fuit: quia nisi recuperassent novas vires, hostium libidini semper obnoxii fuissent. Ideoque divinitus armandi fuerunt ad repellendas iniurias. Quanquam simul pronuntiat Isaias vindictae Dei fore ministros. Sed videtur hoc modo inflammare Iudaeos ad ulciscendi cupiditatem: quod a spiritu Dei omnino alienum est. Et quum nimis in hunc morbum propensi simus, Dominus has ulciscendi cogitationes saepe alibi reprimi iubet: tantum abest ut eas indulgentia foveat. Hortatur enim ut potius bene precemur hostibus, non ut eorum calamitatibus et aerumnis oblectemur. Respondeo, prophetam hic docere quid futurum sit, non iubere neque hortari ut hostium