32:44 vero Deum in Filii sui unigeniti persona contemnunt, dicit propheta eos tandem velint nolint sensuros quam tremenda sit eius maiestas. Hoc enim intelligit verbo videndi: quia dum vident impii frustra se conari, vesano impetu contra Deum quaerere incipiunt subterfugia et latebras. Propheta autem hac hebetudine consequi posse negat ut se a Dei facie abscondant. 6. Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. 7. Pudefiant omnes servi sculptilis, quia gloriantur in figmentis:*) adorent coram eo omnes dii. 8. Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iuda propter iudicia tua Iehova. 6. {Annuntiaverunt coeli) Tam illustrem fore Dei iustitiam affirmat, ut coeli quoque futuri sint eius praecones. Differt autem quod hic dicitur, ab illa sententia Psalmi 19, 2: Coeli enarrant gloriam, ete. quia illic docet tantum David in coelorum fabrica lucere imaginem sapientiae et potentiae Dei, ac si eas Deus vocali testimonio assereret : hic vero spiritualem iustitiam quam Deus manifestabit sub regno Christi, tantam fore dicit ut coelos et terram impleat. Ac multum vehementiae habet ista prosopopoeia quum coelos de iustitia Dei loquentes inducit, ac si ad eos quoque penetrasset eius sensus. 7. (Pudefiant omnes.) Hic propheta, sicuti proximo Psalmo, verum Deum ab omnibus hominum figmentis aperte discernit, ne elogia quae protulit, quisque ad commentitiam deitatem rapiat. Facile admittimus Deum laudari : sed, ut ad superstitionem sumus proclives, vix centesimus quisque continet se in puro Dei cultu: sed simulac fit Dei mentio, labimur ad nostra deliria. Et quamvis quisque sibi fingat peculiarem deum, in tam confusa varietate nobis placemus. Haec ratio est cur tam sollicite prophetae, dum homines hortantur ad Dei cultum, ne falsos deos adorent, simul designant quisnam sit verus Deus. Sed in ordine prophetae hoc quoque notatu dignum est, non aliter evanescere pravas superstitiones, nisi dum obtinet vera religio. Nam quia pro sensus sui tarditate ad verum Deum non perveniunt, necesse est eos in suis mendaciis errare : quae sola Dei cognitio discutit ac purgat, non secus ac sol fulgore suo tenebras dispergit. Ingenita est hominibus religio aliqua: sed quia talis est non solum imbecillitas mentis nostrae, sed etiam caecitas ac stupor, ut conceptum deitatis sensum statim depravet: hinc fit ut religio initium sit omnium superstitionum: non id quidem sua natura, sed quia obtenebratae sunt hominum mentes, ut verum Deum ab idolis non discernant. Simul autem ac innotuit Dei veritas, fugandis et procul abigen- *) Inventions, cn marge: ou idoles.