31:44 Christi personam non debere restringi, illa quam citavi apostolorum precatio clare testatur. 3. (Disrumpamus.) Prosopopoeia est in qua propheta loquentes suos hostes inducit, quo melius impium et sacrilegum eorum consilium exprimat: non quod palam Deo se rebelles esse professi fuerint: (quovis enim potius colore tegebant suam contumaciam, ac ferociter iactabant Deum a parte sua stare) sed quum illis penitus decretum esset per fas aut nefas deiicere ex regio iure Davidem, quidquid ore proferrent, haec tamen eorum fuit consultatio, quomodo possent regnum divinitus ordinatum evertere. Nec vero mihi dubium est quin suum imperium metaphorice vincula et iugum in eorum persona appellans, fastum eorum oblique perstringat, nam quasi de servili et pudenda subiectione contemptim loquentes inducit : sicuti videmus omnes Christi hostes non minus indigne ferre si cogantur subesse eius imperio, quam si extrema illis ignominia imponeretur. 4. Qui habitat in coelis irridebit Dominus subsannabit eos. 5. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo turbabit eos. 6. Ego vero unxi regem meum super Sion montem sanctum meum. Postquam et strepitum, consilia et superbiam, apparatum et copias, viresque et conatus hostium retulit David, his omnibus opponit Dei potentiam, quam illis fore contrariam inde colligit, quia eius decretum oppugnant. Quemadmodum autem nuper reges terrae appellans, infirmum et caducum statum notabat: sic nunc rursum Deum nominans coeli habitatorem, hoc elogio extollit eius potentiam : ac si diceret, illaesam et integram manere quidquid homines moliantur.. Quantumvis enim sese efferant, nunquam pertingent in coelum usque: imo dum coelum terrae miscere cogitant, saltant quasi locustae, Dominus interea quietus e sublimi spectat vesanos eorum motus. Deo autem risum tribuit ob duas causas : Primum ut sciamus non opus illi esse magnis praesidiis, ut compescat homines impie tumultuantes, quasi res difficilis esset et laboriosa, sed hoc ludendo facturum quoties libuerit. Deinde significat non cessare Deum quamdiu regnum filii sui turbari patitur, quia vel alibi sit occupatus, vel succurrere non possit, vel filii sui honorem negligat: sed consulto differre vindictam in maturum tempus donec illorum furorem ludibrio exposuerit. Teneamus ergo, si non statim manum suam exserat Deus contra impios, suum illi esse tempus ridendi: et quanquam nobis interea flendum sit, haec tamen cogitatio doloris acerbitatem mitiget, imo etiam lacrymas abstergat, quod Deus non dissimulat tanquam lentus vel debilis: sed quia vult ad tempus quieto contemptu hostium petulantiam frangere.