30:44 non opportuno tempore Deum invocasset. Nam etsi praesentem haberet sacerdotem, et arcam Dei, quae illa die fuisse dicitur cum filiis Israelis, ac proinde omnia necessaria ad Deum invocandum habere videretur: Deus tamen illum subito ad pugnam rapuit, et quidem valde anxium et sollicitum. Nam quid potuit sperare qui cum parva militum manu adversus numerosum exercitum congrediebatur? Et qui Ionathanum pessimo loco esse arbitrabatur, ignarus in quam se partem convertisset? et nullam revelationem a Domino accipiebat, vivusne an mortuus, an in hostium potestatem venisset de quo triumpharent? Denique Deus illi in praesentia hoc solatium recusat. Ex quo discimus, Deo faciente nobis potestatem inquirendae suae voluntatis, nunquam esse procrastinandum, sed omni studio et alacritate in hoc incumbendum, ut in rectam viam deducamur, et in eadem sub ipsius auspiciis forti animo ambulemus. Neque vero dubitandum quin nobis illum ex ipsius voluntate quaerentibus sit responsurus, et quod olim per prophetam Isaiam dictum impleturus: Quaerite, inquit: Dominum, quamdiu prope est, quaerite dum inveniri potest. Deo itaque nos vocanti respondeamus, et ne aurem surdam praebeamus. Iubentem nos ambulare, audiamus, et ne defatigatis pedibus segnescamus: sed propere ad ipsum accedamus, ut inveniamus quamdiu prope est, et sunt dies salutis. Sane propheta fideles admonet, Deum inveniri quamdiu sese nobis patefacit: sed vicissim sui contemptum sic ulcisci, ut salutem quaerentes non inveniant, quod oblatam sibi a Deo occasionem neglexerint, et tempus Deum inveniendi non attenderint. Nos igitur in primis hinc discamus Deum velle sui evangelii praedicationem alacri mente a nobis excipi, et beneficium oblatum magni a nobis fieri. Quod quam necessarium sit hodierna satis testantur tempora. Nam, obsecro, quibus procellis et tempestatibus hodie concuti mundum videmus? Quot plane caecos homines hinc inde errantes cernimus sine spe salutis aut viae ad salutem consequendae? quot impiis et blasphemis vocibus aerem personare audimus? Denique quam multos ad quemvis aurae flatum incertos fluctuare conspicimus? Atque haec omnia in nos cadere possunt. Diabolus enim quotidie novas sectas et errorum semina discordiarumque excitat: et mundus totus aestuat, multis in Epicureismum transeuntibus. Nae, quum tanta sit rerum ad religionem pertinentium confusio, tanto accuratius, et maiore studio et alacritate Dei voluntas inquirenda est, eavendumque ne obsurdescamus ad Dei monita, ne nimium sero ad Dominum deinde vociferentur. Contra ne dubitemus quin tempore opportuno Deus a nobis interpellatus respondeat, et abunde doceat quid utile nobis futurum sit. Sequitur dein-