20:44 D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori fidelissimo ac fratri suo in Christo carissimo. Genevae. S. D. Multum tuae pietati, clarissime D. Calvine, atque adeo universae vestrae ecclesiae debemus, qui D. Gallasii viri doctissimi, copiam tam diu nobis fecistis,1) qui et ecclesiam suam, quam adveniens valde perturbatam invenit, D. Cognato2) successori suo pacatam ac bene iustitutam reliquit, et mihi nostrisque ecclesiis consilio ac prudentia magnopere profuit. Equidem non libenter illum dimisissemus, nisi iustiores discedendi causas haberet quam optamus. Coelum nostrum ipsius constitutioni parum (ut videtur) conveniens valetudinem eius valde afflixit et coniuge carissima (ut de liberis interim taceam) orbavit : adeo ut quem nunc reddimus valetudinarium, si alteram hyemem apud nos egisset, verendum esset ne non omnino redderemus. Valde igitur erat necessarium ut ad pristinum aerem ad valetudinem recuperandam rediret. Nihil autem magis in votis habemus quam ut uterque vestrum in communi patria evangelium libere annunciare possitis. Hoc etsi isto rerum statu, partim propter quorundam cunctationem vel potius tarditatem, partim propter aliorum praeproperam (ne quid gravius dicam) transactionem, minime sperandum esse videatur, tamen non dubitamus quin Deus ipse rationibus nobis incognitis, ut non gloriemur in hominibus, hoc totum negotium feliciter sit confecturus* Doleo ex animo te ista aetate et tam tenui corpore in podagricos dolores (nam ita mihi retulit Gallasius) incidisse. Non dubito autem quin studiorum ac laborum intemperantia quadam hoc malum tibi contraxeris. Posthac igitur remittendum est tibi aliquid de pristinis laboribus et lucubrationibus intempestivis, ne dum tibi non parcis morbum in immensum augeas et ecclesiae minus prosis. Intuere in Nazanzenum *, qui dum de vitae austeritate, quam iuvenis utcunque sustinebat, aetate provectior nihil remittit perpetuo fere decumbere est coactus et ista ratione ecclesiae minus utilis redditus. Quia tu cum Bullingero ex primis illis columnis paene soli superastis, vobis quam diutissime (si ita Domino visum fuerit) frui cupimus. Brentium studio praetereo, qui nunc suscepto pessimae causae patrocinio non videtur nos amplius pro fratribus agnoscere. 3969.1) reducem Genevae a. d. F. Non. Iul sistit Eeg. du Conseil. Postea Aureliam se contulit 2) Io. Cousin, minister fuerat apud Cadomenses quibus missum dicit Reg. de la Comp. m. Maio 1559. lam a. 1560 s. 1561 Londinum se contulerat, tum a. 1562 rursus Cadomum. Postea diu Londini mansit. (Zur. Letters IL N. 66. Bulle- Un VI. 190. XL 25. Haag IV. 101.)