19:44 praefatione dicanda studium vobis placuisse quam dum ex illis intelligo memoriam dedisse magnae offensionis. Expostulatis 2) mecum quod Georgium Blandratam singularem vestrum amicum, et compatrem carissimum, durius perstrinxerim : de hac privata offensione facilis et prompta est excusatio, me nihil tale fuisse suspicatum. Certe nunquam divinassem tanto in pretio apud vos fore hominem nihili. Et quoniam vos non minus praeclara apud omnes existimatione quam dignitate et potentia florere cupio, mihi non parum dolet obliquis suis artibus ita eum obrepsisse in vestram gratiam. Si mihi credibile fuisset, hominem, cuius mihi comperta erat impietas, vobis esse familiarem, certe privata admonitione fuissem contentus, idque nomini vestro dedissem.3) Sed aliorum potius causa publice traducendum esse censui, ut sibi omnes a peste tam noxia caverent. Ergo praecipua indignationis causa evanuit: quia mihi nihil minus fuit propositum, quam famam vestram oblique laedere, quum verba me facere putarem de homine vobis incognito, vel saltem qui nullo amicitiae vel necessitudinis gradu vos attingeret. Sed vobis est amicus. An maiore in gradu quam Iudas apud Christum ? Si non parcimus Christi discipulo, quin ob suam perfidiam omnibus fiat detestabilis, non plus indulgentiae merentur principum4) amici. Sed ne taedio sit epistolae prolixitas, breve historiae compendium descripsi, 5) ex quo facile cognoscat vestra Celsitudo, 6) meritone an iniuste detexerim occultum venenum, ne diutius clam grassando multos in Polonia inficeret. Neque enim odio vel aemulatione vel invidia ad publicandum obscuri hominis dedecus impulsus sum : sed quia fratres mihi carissimos silentio et dissimulatione prodere nefas esse duxi. Quod si resipiscat, nulla in me erit mora quin praeteriti temporis memoria sepeliatur. Si autem pertinaciter contendit sibi factam esse iniuriam, quasnam mihi relinquit partes, nisi ut mihi sit pro obstinato haeretico? Sicuti mihi optabile est pro mea erga vos observantia studiose votis vestris obsequi, ita vestram excellentiam rogatam esse velim, ut inprimis caveatis ne sibi ianuam aperiat Blandrata ipse, vestra autoritate adductus. Aliud remedium non video. Sed fortasse ubi de re tota redditi fueritis certiores, mutare iudicium non pigebit. Quod si mihi nihil tribuitis, saltem fidem meretur testimonium Italicae ecclesiae quae apud nos est,7) et D. Petri Martyris. 7) N. 3562. 2) Hinc incipiunt ead., ubique tamen plurali numero in singularem mutato: Quod mecum expostulas caett Item Celsitudo et Excellentia exsulant. 3) et non publice in dedicatione Actuum ap. eum notassem. 4) pro principum, edd. praebent: cuiusquam. 5) Vide N. 3563. 6) edd. simpliciter: cognoscas.