16:44 magis abrupit quam praecisus vester ille in negando rigor. Iam exulcerati erant animi quod vos suis hostibus patrocinari viderant.6) Minaces etiam et aculeatae istinc literae venerant, unde colligi potuit libenter insultandi occasionem arripi. Dolebat etiam improbis et damnatis tantum permitti ad maledicendum licentiae, quum foederis religio ultro citroque nos ad tuendum mutuum honorem obliget. Denique quum oblatam mitigationem recusastis germani ce scribendo,7) quod antehac nunquam factum fuerat, visi estis quasi data opera apertum prae vobis contemptum ferre. Qui autem viribus inferior est, suspiciosus est ut plurimum. Et illud Terentii nosti : Quibus res sunt minus secundae, eos accipere in suam contumeliam omnia. Et tamen nunc cognosces, postquam nostri suo iudicio parum humaniter accepti fuerunt, nihil tamen hostile tentasse ut suis rebus consulerent: quin potius quam tu optas reconciliationem per communes amicos captasse. Hic nostros de venationibus et eiusmodi 8) quisquiliis pertinacius rixari nolim, et parati etiam sunt audire quid detractum velitis. Caeterum quia metuo ne se iurisdictione spoliari aegre ferant9) [quam hactenus tenuerunt] 10) commodissima esset permutatio, ad quam semper pro virili sum hortatus. 11) In hoc cardine quum nunc versemur, non dubito quin actionem quae votis tuis respondet modis omnibus iuvare studeas. Nam et literae tuae testantur ex flamma desiderii accensum tibi esse bonae spei fulgorem, qui te ad tentanda omnia diriget. Quare non est quod sponte currentem exhortationum mearum stimulis pungam. Ego hic cursum meum persequi12) non desistam, ut tandem intelligas hoc sancto vinculo, cui annexa est publica urbis nostrae salus, propriam vitam mihi non esse cariorem. Quae13) mihi antehac cunctandi fuerit, causa quominus te interpellarem, satis divinas. Aditus scilicet mihi erat praeclusus. Nam ad alios crucia- 6) Adeo quidem ut ex. gr Philib. Bertelerius in praefectura Terniacensi aperta vi uti sibi permittere potuerit, de quo Genevenses d. 24. lan. Bernae questi sunt {Ruchat VL 183. cf. p. 141 ss.) Ipsi Helvetii qui mediatorum partes susceperunt Bernensium agendi modum non probabant. 7) En premier lieu nous sommes esbahys de ce que ils nous escripvent contre leur bonne coustume en allemant, dont nous les prions continuer que du passe. (Reg. du C. 18. Janv.) 8) talibus H, 9) Vide Hallerum N. 2397. (Reg. du Cons. 31. Dee. 16. lan.) 10) autogr. in margine. 11) scil. earum partium quae utriusque civitatis ditioni subiectae erant, et %n quibus Genevenses reis manum iniiciendi potestatem hucusque exercuerant, quod in posterum ipsis denegabatur. 12) pergere jff. 13) Totum hoc comma autogr. in margine.