13:44 S. Heri ad Tossanum profectus est chirurgus,l) cuius uxorem mariti et meo salutabis nomine. Tam enim isti faveo quam prius eram infensus. Recte facit quod Christo sequuta virum omnia postposuit. 'Non multum mihi laborandum fuit ut Petrum exhortarer ut ad Petrum iret.2) Ex animo id egit, nihil moratus equi claudicationem. Quae petis per hunc misissem si licuisset, ut petis: per alterum ergo mittam, si se obtulerit.3) Novas rationes accepi de dissidio. Petrus volebat in Coelium4) stylum acui, et effecerat ut omnes tragicum rogarent. Is provinciam detrectans dicebat, Petrum aut alium quemvis melius posse ac potius debere, quum omnium esset peritus et gnarus. Indigne id tulit Petrus et subinde infensus omnia tentare coepit ut immerentem perderet profligatum, qui semel atque iterum, imo tertio enixe rogavit, ut liceret redire in gratiam. Sed quanto plus rogabatur, ut est implacabilis Petrus . nosti enim viri ingenium, quam durum scilicet sit ac ferum: quos enim non laesit, non modo verbis sed etiam factis? tam immitis agnus lupo aquas perturbans, tanto motu et impetu, ut quae infra erant ad lupum ascenderent, et turbatae ab agno claras apud lupum prorsus turbidas redderent. Hic indignitate rei bonus ille permotus eo rem perduxit ut sine exsilio alterius confici res non possit. Vellet quidem Petrus nunc rem non motam sed sopitam, et acquievissem boni viri precibus, qui hactenus molem verebatur maiorem quam quae abs se posset sustineri: sed nunc sibi quam laetissimum pollicetur exitum, quia Vertumnus (ita vocat5) sese tandem plene aperuit in opere de ministerio, hic plane et plene eum tenet. Vides ut mentitur fabulas. Sed bene habet. Deum habemus apud quem doli et praestigiae nihil possunt. Is pro veritate ius dicet. Si in uno Caesare tam sit difficile quo inclinet cognoscere, quum tam varia varium distrahant, quid tu in pluribus tam varie affectis certi statuas? Pro natura venti quem immittet Deus eiusmodi ferentur aquae facile diffidentes et a sese dissociantes, si exitus pateat fluxui aquarum idoneus. Non enim diu perseverant, nisi profundiori loco et ripis firmioribus contineantur. Mirum sane est iam pridem ruptis omnibus prorsus non evanuisse. Hic fertur Caesar a monte et urbe illius portentis* (quod feriat Christus, ut est dignum) a Claudio inquam Gaium usque viam ster- 1072. 1) Bespondet ad Calvini ep. N. 1066. 2) Medicum ad Tossanum. 3) Scil. epistolas antea scriptas. a) De dissidio inter Tossanum et Gurionem aliunde non constat. Minus tamen de Vireto cogitabimus, ob ea quae leguntur in N, 1016, quia hunc Farellus profecto non hoc nomine appellasset 5) Viretum.