37:439 439 IN ISAIAM 440 revereri et timere iaci ant: sed dum negligunt eius verbum simul se Dei contemptores esse ostendunt. Quidquid enim reverentiae debemus Deo, verbo ipsius deferendum est, in quo plene tanquam in viva imagine agnosci vult. Summa est, hoc sacrificium aliis omnibus praeferri a Deo, dum fideles vera sui abnegatione sic prostrati iacent, ut nihil de se altum sapiant, sed patiantur se in nihilum redigi. Sic et Psalmo 51 (v. 19): Sacrificium Deo spiritus contritus, cor afflictum Deus non despicies. Quia autem haec modestia fidei docilitatem parit, hic quoque pietatis affectus additur, ut deiecta omni pervicacia tremant ad sermonem Dei. Ex his verbis colligenda est insignis consolatio: Tametsi miseri videamur in nostra deiectione et humilitate, atque indigni hominum conspectu, tamen beatos et /elices esse, quum nos respiciat Dominus et favore suo prosequatur. Quum ad desperationem sollicitamur, cogitemus Dominum hoc modo servos suos, quamvis ad inferos usque deiecti sub onere prope deficiant, tamen in coelum evehere. 3. (Qui mactat bovem.) Huius versiculi duo sunt membra: priore Isaias aperte pronuntiat, omnia sacrificia gentis suae nullius esse pretii apud Deum, sed meram esse abominationem : altero horrendam corruptelam notat, qua ritus gentium miscuerant sacrificiis legis, atque hoc modo omnia corruperant ac perverterant. Plerique his verbis sacrificia legis abrogari putant, sed falluntur: quoniam Isaias idem hoc loco tractat quod antea capite 1 et 58. Neque damnat praecise sacrificia, sed potius eorum vitia et corruptelas, quod fallaci nudaque specie satisfieri Deo putarent Iudaei: atque interea verum timorem Dei et puram conscientiam negligerent. Non loquitur ergo de re ipsa, sed homines perstringit qui sacrificiis abutebantur: quia hoc tantundem erat quam Deo putamen vacuae nucis offerre. Summa est, nulla sacrificia placere Deo nisi quae a puro animo et recta voluntate proficiscuntur. Interea probabile est prophetam alludere ad sacrificia gentium, quae horrenda et portentosa erant. Mactabant enim vivos homines, aut defodiebant: a quo scelere nec Romani, qui se religiosiores aliis esse putabant, imo nec Iudaei abstinuerunt. Quin etiam parricidiis multis se polluerunt xaxoC7]Xo: homines, dum se patrem suum Abraham sequi existimabant. Idem ergo facere ipsos dicit Isaias, dum mactant bovem ac si hominem interimerent. Atque ita ostendit Iudaeos, tametsi peculiarem cultum atque a Deo institutum haberent, tamen nihilo meliores esse gentibus, apud quas omnia profana et impura erant: nec magis Deo probari: quia pietatis simulatio non secus profanat Dei nomen atque adulterini et fictitii cultus. Quam vero necessaria fuerit haec admonitio alibi vidimus: quia ubi scelerum omnium convicti