37:438 nes putant. Quod se haec omnia fecisse dicit, non est solummodo referendum ad templum: sed ad omnia quae Deo illic offerebantur. Fecisse autem ideo se dicit, ut intelligant homines, Deum externo hoc cultu non indigere, sicuti Psalmo 50 (v. 10) omnia animantia se creasse, et sua esse pronuntiat, quorum victimis ipsum promereri volebant Iudaei. Sed hoc vitio laborant stulti mortales, quod Deum transfigurant pro suo ingenio, quum ipse commodi potius nostri causa quam sui cultum externum instituerit, ut scilicet pro modulo carnis nostrae exerceamur. {Coeperunt?) Idem est ac si diceret, se non esse his rebus comparandum, quae aliquando esse coeperunt, quum ipse aeternus sit, nec initium habuerit. Potui, inquit Dominus, carere sacrificiis vestris, quum prius essem quam ipsa esse coeperint. Ea igitur nihil mihi afferre possunt. Denique caeremonias per se nihil efficere contendit, sed in alium finem spectare. Sumit autem pro confesso Isaias, fieri non posse ut quidquam Deo accrescat. Unde sequitur, se uno esse contentum: quia ab ultima aeternitate mundo carere potuerit. Postea additur legitimi cultus definitio: quum enim Deum ad humiles respicere dicit, non dubito quin propheta hic humilem et contritum spiritu tacite opponat caeremoniarum pompae splendorique illi et elegantiae, quibus perstringi hominum oculi solent, ita ut in admirationem rapiantur. Testatur ergo Dominus se potius requirere humiles et deiectos animos, et qui ad eius mandata contremiscant: quibus verbis notatur interior cordis puritas, verusque pietatis affectus : ac simul docet quomodo nos comparatos esse deceat ut Deo grati simus. Quod attinet ad tremorem, posset absurdum videri in speciem quod eum in fidelibus requirit, quum sermone Domini nihil lenius sit aut suavius: nec alienius quidquam ab eo quam terrere. Respondeo, duplex esse tremoris genus: unum quo absterrentur ii qui Deum fugiunt et oderunt: alterum quo tanguntur et subiguntur in obsequium Dei qui reverentur eum ac timent. Scio membrum hoc ab aliis referri ad legem, quae minatur ac terret atque horribile Dei iudicium denunciat : sed ego generalius accipio : nam ad promissiones etiam pii contremiscunt, quum eas reverenter amplectuntur. Hinc collige veram pietatem in eo consistere ut sensus omnes compositos habeamus in obsequium Dei, nec quidquam nobis confidenter aut proterve arrogemus. Haec enim fidei natura est ut morem geramus Deo, eumque loquentem attente patienterque audiamus. Ubi vero inani persuasione nostri efferimur ac tumemus, vacui sumus pietate ac timore Dei. Nec enim vel tantillum arrogare nobis possumus quin Deum aspernemur. Ac diligenter notandum est quod dicit tremere ad sermonem Dei. Multi enim se Deum 28*