32:438 adoptionis, propheta Deum nominat eorum factorem, et regem filiorum Sion, ut in memoriam revocent, quum fuerunt adoptati ut supra alias gentes excellerent, hanc speciem fuisse novae creationis. Ita Psalmo 95, 6 vocantur Israelitae opus manuum Dei, non tantum quia ab ipso creati erant ut reliqui homines, sed quia eos refinxerat, et ornaverat nova dignitate, ut essent a toto genere humano segregati. Nomen regis longius patet: quia admonet propheta, non modo semel hunc populum fuisse a Deo formatum, sed in hunc finem ut perpetuo eius imperio regatur. Musica instrumenta quorum meminit, ad tempus paedagogiae pertinent: ne stulta aemulatione in usum nostrum trahamus quod proprium fuit veteri populo. Confirmat autem propheta quod nuper dixi, brevi restituendos qui ad tempus aboliti fuerant, sacros coetus, ubi Dei nomen legitimo ritu invocent. 4. (Quia complacuit.) De verbo j-fjfi alibi vidimus: hic gratuitum favorem exprimit: ac si diceret propheta, Deum mero beneplacito adductum fuisse ut hunc sibi populum eligeret. Ex hoc fonte fluit qnod additur secundo membro, Deum afflictis daturum novum salutis decus. D^IJ^ enim vocant Hebraei pauperes et afflictos : sed hoc nomen postea ad mansuetos transferunt: quia domari solet carnis superbia afflictionibus, sicuti satietas ferociam parit. Opportuno igitur solatio mitigat propheta praesentium malorum tristitiam, ut fideles aerumnis deiecti spe tamen ad gloriam quae nondum cernitur adspirent. Summa est: quia populum electum Deus amore complexus est, fieri non posse ut perpetuo in tantis miseriis deserat. 5. Exsultabunt mansueti in gloria, iubilabunt in cubilibus suis. 6. Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladius anceps in manu eorum: 7. Ad faciendam vindictam ingentibus, castigationes in populis: 8. Ad vinciendos reges eorum catenis, et proceres eorum compedibus ferreis. 9. Ad faciendum in illis iudicium scriptum : decor hic omnibus mansuetis eius. Halleluiah. 5. (Exsultabunt.) Hic laetitiam, iubilum et magnificam Dei exaltationem nominans, ab effectu clarius probat se non de vulgari Dei beneficio disserere: quia nisi mirabiliter servatus fuisset populus, non erat causa tantae laetitiae, atque etiam triumphi. Quibus etiam verbis admonet, non ideo reductum esse populum ab exilio ut statim iterum diffluat, sed ut floreat omni genere benedictionis. Atque ideo cubilium meminit, ut sub Dei protectione diuturnam requiem fideles sperarent. Instructos quoque armis et potentia fore denuntiat non modo ad hostes arcendos, sed etiam longe lateque profligandos, donec reges et populos quibus prius fuerant obnoxii ad obsequium cogant. Gladios autem duplicis oris 28*