32:437 437 PSALMUS CXLIX. 438 isi factore suo: filii Sion exsultent in rege suo: 3. Laudent nomen eius in tibia, in tympano et cithara psallant ei: 4. Quia complacuit Iehovae in populo suo: glorificabit pauperes in salutem. 1. (Cantate?) Exordium hoc comprobat quod nuper dixi, hanc scilicet exhortationem restringi ad solos fideles: quia uberiorem laudis materiam illis suppeditat rara, qua privatim eos prosequitur Deus, beneficentia. Ac probabilis coniectura est, eo tempore fuisse compositum quo exsulabat populus, vel postquam reversus est in patriam ab exilio babylonico. Videbimus enim in contextu promitti restitutionem collapsi status. Meo autem iudicio animum addere voluit fidelibus propheta ad sperandam plenam redemptionem, cuius praeludia repente et praeter spem in exitu promisso exstiterant. Nam quia non statim instaurata fuit ecclesia, imo vix longo temporis progressu colligere potuit vigorem, haec consolatio apprime utilis fuit. Voluit etiam spiritus sanctus futuris malis mederi: quia vix respirare coeperat ecclesia quum variis incommodis rursum vexata fuit: oppressa etiam dira tyrannide Antiochi, quam sequuta est horrenda dissipatio. Quare non abs re ad sperandum gratiae Dei complementum pios animat propheta, ut statuant, manu Dei se protectum iri, donec surgat tandem Messias, qui colligat totum Israelem. Canticum enim novum, ut alibi vidimus, vulgaribus opponitur, quibus quotidie celebrantur Dei laudes inter pios: sicuti haec continua est eorum exercitatio. Unde sequitur, de raro et insolito Dei beneficio haberi sermonem, quod insignem et exquisitam gratiarum actionem merito sibi vendicat. Ac mihi videtur quisquis fuerit autor Psalmi, ad illum Iesaiae 42, 10 locum alludere, Cantate Domino canticum novum: ubi de futura ecclesiae restitutione et aeterno Christi regno concionatur. Secundo membro subest promissio, aut vaticinium. Quamvis enim hortari pergat fideles ad mutuam laudum Dei symphoniam, fore tamen ostendit ut rursum coalescat ecclesia in unum corpus ad celebrandas in solenni conventu Dei laudes. Scimus enim sic disiectos fuisse Israelitas, ut cessarent apud eos sacra cantica, sicut etiam alibi querunter se fuisse cum ludibrio provocatos ad canendum, Quomodo cantabimus cantica Iehovae in terra aliena? Psalm. 137, 3. Hortatur ergo ut ex illa tristi dispersione rursus se ad habendos sacros coetus comparent. 2. (Laetetur Israel.) In eodem argumento adhuc insistit, ut certo sibi persuadeant fideles, non frustra genus suum electum esse ex toto mundo, sed Deum semper memorem fore sui foederis, ne concidant ac exstinguantur quae in illos collatae erant gratiae. Quamvis ergo ablata ad tempus illis esset haereditas terrae Chanaan, quae tessera erat