25:437 437 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. IL 438 CAPUT II. 1. Miserat autem Iosue filius Nun e Sitthim viros duos exploratores clam dicendo: Ite considerate terram et Iericho. Profecti sunt igitur et ingressi sunt domum mulieris meretricis, cuius nomen erat Rahab, et dormierunt illic. 2. Dictum autem fuit regi Iericho: Ecce venerunt huc viri nocte hac e filiis Israel ad explorandum terram. 3. Tunc misit rex Iericho ad Rahab dicendo: Educ viros qui ingressi sunt ad te, qui venerunt domum tuam: quia ad explorandam totam terram venerunt. 4. Sumpserat autem mulier duos viros, et absconderat eos. Tunc ait: Venerunt quidem ad me viri, sed non noveram undenam essent. 5. Fuit autem dum porta clauderetur in tenebris, egressi sunt viri: nec cognovi quo abierint. Sequimini cito eos, quia comprehendetis eos. 6. Ipsa autem ascendere fecerat eos in tectum et absconderat eos sub culmis lini ab ea ordinatis super tectum. 7. Viri autem persequuti sunt eos itinere Iordanis usque ad vada: portam vero clauserunt, simul ac egressi sunt qui eos persequebantur. 8. Antequam vero dormirent, ipsa ascendit super tectum ad eos. 9. Et ait ad viros: Novi quod Iehova dederit vobis terram, eo quod cecidit terror vester super nos, et quod defluxerunt omnes habitatores terrae a facie vestra. 10. Audivimus enim quomodo arefecerit Iehova aquas maris Suph a facie vestra dum exiistis ex Aegypto: et quae fecistis duobus regibus Aemorrhaei, qui erant trans Iordanem: Sihon et Og quos interemistis. 11. Audivimus et dissolutum est cor nostrum, neque constitit ultra spiritus a facie vestra. Iehova enim Deus vester Deus est in coelo sursum et super terram deorsum. 12. Nunc ergo iurate mihi quaeso per Iehovam (feci enim vobiscum misericordiam) quod facietis etiam vos cum domo patris mei misericordiam, et dabitis mihi signum verum, 13. Quod vivos servabitis patrem meum, et matrem meam, et fratres meos, et sorores meas j et omnes qui sunt eorum, eruetisque animas nostras a morte. 14. Dixerunt ei viri: anima nostra pro vobis ad moriendum: modo non prodideris sermonem nostrum hunc: tunc erit, ubi tradiderit Iehova nobis terram, faciemus tecum misericordiam et veritatem. 15. Demisit itaque eos fune per fenestram: domus enim eius erat in pariete muri, et in muro ipsa habitabat. 16. Dixit autem eis: ad montem pergite, ne forte occurrant vobis qui insequuntur, et latitate illic tribus diebus, donec redeant qui insequuntur, et postea ibitis per viam vestram. 17. Tunc dixerunt ei viri: Innoxii erimus a iuramento tuo hoc quo nos adiurasti. 18. Ecce quum ingrediemur terram funiculum hunc fili coccinei ligabis in fenestra, per quam demiseris nos: patrem vero tuum et matrem tuam congregabis ad te in domum, et omnem familiam patris tui. 19. Erit autem, quicunque egressus fuerit e valvis domus tuae foras, sanguis eius erit in caput