52:436 aliter discernere licebit quisnam sit haereticus, nec reiicere fas esset nisi quem prius conati essemus ad sanam mentem reducere. Admonitionem porro intelligit non quamlibet, vel hominis privati, sed quae fit a ministro, publica ecclesiae autoritate. Perinde enim valent eius verba ac si diceret, graviter quasi censoria correctione reprimendos esse. Qui autem colligunt ex hoc loco, sola excommunicatione compescendos esse pravorum dogmatum autores, nec esse ultra in eos saeviendum: non satis apposite ratiocinantur. Aliae enim episcopi, aliae magistratus sunt partes. Tito scribens Paulus, non disserit de officio magistratus, sed quid episcopo conveniat. Quamquam moderatio semper optima: ne tam vi et armata manu coerceantur, quam corrigantur disciplina ecclesiae, si quidem sint sanabiles. l l . Sciens quod eversus sit Eversum nominat in quo nulla resipiscentiae spes est: quia si restitui posset quispiam nostro labore, nequaquam esset omittendus. Metaphora sumpta est ab aedificio, quod non modo aliqua sui parte collapsum est, sed funditus dirutum, ut instaurationi non sit locus. Huius eversionis signum addit, malam conscientiam, quum dicit, tales, qui monitionibus non obtemperant, per se esse damnatos. Nam quum pervicaciter respuant veritatem, certum est sponte et data opera peccare: nullo itaque profectu monerentur. Simul autem colligimus ex Pauli verbis, non esse quemquam temere aut praecipitanter pro haeretico habendum. Dicit enim: Sciens quod eversus sit. Caveat ergo episcopus ne morositati suae indulgens durius tractet, tanquam haereticum, quem nondum esse novit. 13. Zenam legisperitum. Incertum est iurisne civilis an legis mosaicae peritum intelligat: sed quum ex Pauli verbis elicere liceat, hominem tenuem fuisse et alienae opis indigum : probabilius est ipsum eiusdem fuisse ordinis cuius erat Apollos: hoc est, apud Iudaeos divinae legis interpretem. Tales enim frequentius esurire solent, quam qui forenses causas suo consilio gubernant. Zenae egestatem dixi ex Pauli verbis colligi posse: quia deducere hic viatico prosequi significat: quemadmodum ex contextu liquet. Ne enim sumptu gravari se querantur Cretenses, quibus id oneris iniungit, admonet non debere esse infructuosos: ideoque urgendos esse ut bonis operibus sint intenti. Verum de hac loquutione prius dictum est. Sive ergo excellere bonis operibus eos iubeat, sive eminentem locum dare: significat utile illis esse, praeberi exercendae liberalitatis materiam, ne sint infrugiferi, hoc praetextu quia desit occasio, vel necessitas non postulet. Quae sequuntur, iam in aliis epistolis fuerunt exposita.