47:436 19. Quum ergo vesper esset. Iam narrat evangelista Christi conspectu discipulis probatam fuisse eius resurrectionem. Non sine Dei providentia contigit, quod in unum locum omnes convenerant, ut certior ac luculentior esset rei fides. Notandum est quam clementer egerit cum illis Christus, qui nonnisi ad vesperum suspensos tenuit. Adde quod eis illuxit, novae vitae pignus afferens, quum se mundo tenebrae offunderent. Quod simul convenerant, fidei vel saltem pii affectus signum fuit. Quod se clausis ianuis tenebant occultos, in eo aliquid infirmitatis agnoscimus. Nam etsi in fortissimos et invictae constantiae homines interdum cadit aliquis metus, sic tamen trepidasse tunc apostolos colligere promptum est, ut fidei defectum proderent. Exemplum notatu dignum : nam etsi minus fortiter se gerunt quam deceat, non tamen infirmitati suae indulgent. Latebras quidem sibi quaerunt fugiendi periculi causa, colligunt tamen animos, ut simul maneant: alioqui dilapsi essent huc et illuc, nec quisquam ausus fuisset alium adspicere. Hoc modo nobis cum infirmitate carnis nostrae luctandum est, nec fraenum timori laxandum, qui nos ad defectionem sollicitat. Et Christus zelum eorum benedicit, dum ita congregatis apparet, et Thomas merito privatur communi fratrum suorum gratia, quod tantum vagus aut erraticus miles ab unitatis vexillo discesserat. Discant ergo qui nimium timidi sunt, sese acuere et hortari ad corrigendum carnis suae timorem. Imprimis vero cavendum, ne metus eos dispergat. Et clausae essent ianuae. Circumstantia haec diserte addita fuit, quia divinae in Christo potentiae illustre specimen continet. Nam quod putant quidam, reseratas illi fuisse fores per aliquem et humano more ingressum, prorsus a mente evangelistae discrepat. Sic igitur habendum est Christum non sine miraculo ingressum esse, ut documentum ederet suae divinitatis, quo suos discipulos magis attentos redderet: interea tamen verum esse minime concedo quod asserunt papistae, Christi corpus penetrasse per ianuas clausas. Hoc ideo contendunt, ut corpus gloriosum non modo reddant simile spiritui, sed immensum esse, nulloque loco contineri obtineant. Verum nihil tale sonant verba: quia non dicit evangelista intrasse per ianuas clausas, sed repente stetisse inter discipulos, quum tamen clausae essent ianuae, nec aditus illi esset patefactus manu hominis. Scimus Petrum e carcere obserato egressum esse: an ideo dicendum erit per medium ferrum et asseres penetrasse? Facessant ergo pueriles istae argutiae, quae nihil prorsus habent solidi et secum trahunt multa deliria. Nobis sufficiat, quod Christus insigni miraculo resurrectionis suae fidem sancire voluit apud discipulos. Pax vobis. Vulgaris est salutandi forma apud