37:436 sabbato in sabbatum eius veniat omnis caro, ut adoret coram me, dicit Iehova. 24. Et egredientur, et videbunt cadavera hominum qui praevaricati sunt in me: quia vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt nausea omni carni. IN CAPUT LXVI. 1. (Sic dicit.) Haec concio diversa est a priore. Nam hic propheta invehitur in Iudaeos, qui inani sacrificiorum et templi fiducia elati secure delitiabantur, sibique in peccatis suis sub hoc praetextu placebant. Atque hanc fiduciam non modo stultam et inanem, sed diabolicam et exseerandam esse ostendit: quoniam Deo crasse illudunt, qui externo ritu ipsum colere et placare student. Itaque ipsis exprobrat quod idolum loco Dei fabricare nituntur, dum templo ipsum includunt. Postea de ecclesiae renovatione disserit, eiusque propagatione per totum orbem. Porro larvatis vel fucatis Dei cultoribus delitias excutere volens ab eius natura exordium sumit. Nam coelum pro domicilio assignans significat maiestatem Dei omnia implere, ubique esse diffusam, nulloque loco includi aut circumscribi : tantum abesse ut templo includatur. Saepe docet scriptura, Deum esse in coelo, non quod illic inclusus sit, sed ut mentes extra mundum evehamus, nec quidquam humile aut carnale aut terrenum de ipso cogitemus. Solus enim coeli aspectus nos altius evehere, atque in admirationem rapere debet. Interea testatur infinitis locis, se nobiscum esse, ubique diffusam suam potentiam, ne coelo inclusam esse imaginemur. Hoc videtur carere omni controversia, atque tunc apud omnes pro confesso receptum erat. Quis enim nesciebat coelum et terram impleri maiestate Dei? Obiicere ergo poterant: neminem deturbare Deum e coelo velle, frustraque excandescere prophetam, et tam vehementer invehi. Nec dubium est quin magno cum fastu hanc prophetae doctrinam repudiarint, et summa indignatione exarserint, quasi fieret sibi gravis iniuria. Sed in promptu est'exceptio, quum homines suo arbitratu placare Deum student, alienum prorsus ab eius maiestate idolum fingere. Hi confisi frigidis caeremoniis suis probe se functos officio putabant, quum frequentarant templum, votaque et sacrificia in eo fecerant. Propheta non esse hoc modulo metiendam Dei maiestatem ostendit, ac meras esse nugas quidquid sine cordis puritate obtruditur. Nam quum ex coelorum habitatione constet spiritualem esse Dei naturam, nisi respondeat cultus, vitiosum et perversum esse certum est. Templi nomine caeremonias omnes comprehendit in quibus constitutum Dei cultum esse putabant. Quia ergo Deum et eius cultum metiebantur pro templi ratione, pro-