32:436 tamen non sunt, nisi in suo vigore sentiant vim gratiae Dei. Ubi loquitur de puellis aut virginibus, particula frj, hoc est etiam, supervacua non est, amplificationis enim causa inseritur: ac si diceret, ipsas quoque adolescentulas quae non tam liberaliter docentur ut masculi, quia videntur ad domestica officia natae, cessare tamen in officio nisi laudandi Dei partes simul cum reliqua ecclesia obeant. Unde sequitur, a minimo usque ad maximum communi hac lege omnes obstringi. 14. (M exaltavit cornu.) Quia superiore Psalmo vidimus luculentius in ecclesia spectari Dei virtutes quam in universo mundi opificio, ideo hanc clausulam apposuit propheta, Dei manu protegi ecclesiam, virtuteque armari contra cunctos hostes: ut in mediis periculis tuto tamen habitet. Per cornu satis notum est robur vel diguitatem notari. Itaque nunc intelligit propheta conspicuam esse Dei benedictionem in ecclesia et electo populo, quia nonnisi eius virtute viget ac floret. Subest autem tacita comparatio inter ecclesiam Dei et omnes adversas potestates, quia necesse est Dei praesidio muniri quae undique impetitur. Hinc colligit propheta laudem esse omnibus Dei mansuetis, quia scilicet pro singulari qua eos dignatur gratia habent cur sibi gratulentur, nomenque eius praedicent. Iam filios Israel vocans populum Deo propinquum, in memoriam reducit gratuitum foedus quod cum Abraham Deus pepigerat. Unde enim ista propinquitas, nisi quod obscurum et contemptum inquilinum Deus populis omnibus praetulit? Neque enim extra merum Dei amorem quaerenda est dignitatis ratio. Quum autem peraeque ad Deum pertineat totus orbis, familiariter se patefecit filiis Israel, propinquosque sibi reddidit, qui non minus alieni erant quam totum Adae genus. Unde illud Mosis Deut 32, 8, Quum discerneret Excelsus gentes, ac distribueret populos, extendit in Iacob funiculum suum. Causam ergo ostendit cur tam praeclaris donis populum unum, exiguum et contemptum ornaverit Deus, quia eum sibi adoptavit. PSALMUS CXLIX. ARG. Si Psalmum hunc cum superioribus, et cum proximo qui ultimus erit, conferre libeat, hoo solum est discrimen, quod antehac peculiarem gratiam qua Deus ecclesiam suam fovet ac tuetur, generali providentiae qua mundum sustinet, permiscuit propheta quisquis fuerit Psalmi autor: nunc tantum de beneficiis disserit quibus ecclesiam suam prosequitur. Proximo autem Psalmo solum in genere fiet potentiae Dei mentio. Halleluiah. 1. Cantate Iehovae canticum novum: laus eius in coetu mansuetorum. 2. Laetetur Israel