25:436
stare
in
acie:
sed
ordinem
servando
studii
promptitudinem
testari.
Nam
certum
est,
ut
erant
in
quatuor
vexilla
dispositi,
ita
fuisse
progressos.
Quod
autem
viros
bellicosos
nominat,
inde
colligitur
quod
alibi
clarius
patebit,
senibus
et
aliis
parum
robustis
permissum
fuisse,
domi
sua
negotia
curare,
vel
otiari,
si
essent
fracta
et
caduca
valetudine.
16.
Tunc
responderunt
Non
modo
acquiescunt,
sed
liberaliter
et
prolixe
deferunt
quod
debent
obsequium.
Atque
hoc
demum
est
rite
officio
perfungi,
hilariter
praestare
quod
Deus
exigit,
non
ex
moestitia,
ut
Paulus
loquitur
(2.
Cor.
9,
7).
Si
quis
obiiciat,
parum
verecunde
eos
iactare,
se
Mosi
fuisse
obedientes,
cui
saepe
fuerant
immorigeri,
respondeo,
quamvis
non
semper
quo
decebat
ardore
sequuti
fuerint,
tamen
satis
ad
parendum
fuisse
compositos,
ut
non
tolerabilis
modo
esset
eorum
modestia,
sed
summa
laude
digna,
si
reputemus
quam
superbe
eorum
patres
tumultuati
sint,
et
quanta
pervicacia
excutere
conati
fuerint
iugum
sibi
divinitus
impositum.
Loquuntur
enim
non
refractarii
illi,
a
quibus
se
fuisse
exacerbatum
conqueritur
Deus
in
Psalmo
(95,
8.
sqq.)
:
sed
qui
poenarum
exemplis
subacti
placide
se
submittere
didicerant.
Quanquam
non
tam
praedicant
suas
virtutes,
quam
extollunt
autoritatem
Iosue,
dum
profitentur
eodem
sibi
loco
fore,
quo
Mosen
habuerant.
Votum
quod
subiiciunt
simul
continet
fiduciae
materiam:
ut
Deus
adsit
servo
suo
Iosue,
sicut
opitulatus
fuerat
Mosi.
Ostendunt
enim
se
praesto
fore
ad
bellandum
sub
auspiciis
novi
ducis,
quia
persuasi
sint
Dei
virtute
esse
instructum
et
auxilio
victorem
fore
sperent:
sicuti
experti
fuerant
Deum
sibi
mirabiliter
adfuisse
per
manum
Mosis.
Hac
porro
fiducia
praeditos
fuisse
colligitur,
tum
quod
experimenta
gratiae
Dei
commemorant
ad
se
animandos,
tum
quod
Iosue
statuunt
Mosis
successorem,
quoad
felices
successus.
Neque
enim
pondere
caret
epitheton,
Deus
tuus:
sed
ad
continuandum
gratiae
Dei
cursum
pertinet.
Forma
tamen
loquendi
media
est
inter
fidei
gloriationem
et
votum.
Quanquam
ergo
bonam
spem
se
in
animis
alere
significant,
tamen,
ut
in
re
maxime
ardua,
simul
ad
preces
se
convertunt.
Certe
dum
mox
eum
ultro
ad
constantiam
hortantur,
se
eiusdem
fiduciae
comites
ac
socios
fore
demonstrant.
Ubi
notandum
est,
quamvis
omnibus
fortitudinis
exemplar
esset
Iosue,
eosque
tam
praeceptis
quam
factis
animaret,
vicissim
tamen
stimulos
praecurrenti
addi,
ut
sua
alacritate
melius
populum
incitet.
|