55:434 temere ac stulte aemulari prophetam. Ergo tenenda est orandi regula, ut ex fide. In hoc ergo accommodat exemplum9 quod si exauditus fuit Elias, nos quoque rite precando exaudiemur. Nam quum sit commune orandi praeceptum et communis promissio: sequitur effectum quoque fore communem. Ne quis autem obiiceret, longe nos distare a gradu Eliae, eum collocat in nostro ordine, quum dicit hominem fuisse mortalem et iisdem nobiscum passionibus obnoxium. Nam ideo minus proficimus ex sanctorum exemplis, quia ipsos fingimus semideos vel heroas, quibus peculiare fuerit cum Deo commercium: ita ex eo quod exauditi sunt, nihil fiduciae concipimus. Ut hanc ethnicam et profanam superstitionem Iacobus excutiat, sanctos in carnis infirmitate considerandos esse admonet: ut discamus non eorum meritis, sed orationis efficaciae tribuere quod omnia a Deo impetrarunt. Hinc apparet quam pueriliter nugentur papistae, qui ad sanctorum patrocinium confugere docent, quia exauditi fuerint a Domino. Sic enim colligunt: quia ille obtinuit quod petebat, quamdiu vixit in mundo, nunc optimus erit post mortem nobis patronus. Haec argutia spiritui sancto incognita fuit. Nam exadverso ratiocinatur Iacobus, quia tantum valuerunt eorum preces, debere nos similiter eorum exemplo hodie orare: idque nos non frustra facturos. 19. Fratres mei, si quis inter vos erraverit a veritate, ei converterit quispiam eum: 20. cognoscat quod qui converterit peccatorem ab errore viae suaey servabit animam a morte, et multitudinem operiet peccatorum. 20. Cognoscat. Dubito annon potius scriptum fuerit ytv&axexe: Ita legendum esset: Cognoscite. Utroque tamen modo stabit idem sensus. Commendat enim nobis Iacobus fratrum correctionem ab effectu, ut maiore studio in eam intenti simus. Nihil praestantius aut magis optabile, quam animam eripere ex morte aeterna: hoc autem facit qui fratrem errantem reducit in viam: ergo tam praeclarum opus minime negligendum est. Cibum dare esurienti, et sitienti potum, videmus quanti Christus aestimet: atqui multo pretiosior est illi animae salus quam corporis vita. Cavendum ergo ne nostra ignavia pereant redemptae a Christo animae, quarum salutem quodammodo in manu nostra ponit Deus. Non quod salutem conseramus ipsi: sed quod Deus ministerio nostro liberat ac servat quod alioqui videbatur exitio propinquum. Aliqui codices habent, animam eius, quod de sensu nihil mutat. Ego tamen diversam lectionem sequi malo, quia plus energiae habet. Operiet multitudinem peccatorum. Alludit potius 28