47:434 eam ad discipulos venisse: unde colligimus de illis loquutum fuisse Christum. Ad haec sciebat Christus uno in loco congregatos esse discipulos, quos isti opinione sua separant. Et valde absurdum foret, habita nescio quorum ratione, neglectos esse discipulos, qui in unum locum aggregati anxie inter spem et metum aestuabant. Adde quod loquutionem istam mutuatus esse videtur Christus ex Psal. 22, 23, ubi legimus: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Nam eius vaticinii complementum hoc loco referri extra controversiam est. Statuo igitur ad discipulos in commune missam esse Mariam: idque factum interpretor exprobrandi causa, quod ad credendum adeo tardi socordesque fuissent. Et certe non mulieribus tantum, sed bobus quoque et asinis magistris digni erant, apud quos tam sedula docendi opera et assiduitate filius Dei tam parum aut fere nihil profecerat. Est tamen haec mitis et placida castigatio, dum Christus ita discipulos ad mulierum scholam ablegat, ut per eas ad se revocet. Inaestimabilis etiam oius bonitas in eo relucet, quod mulieres destinat ac constituit apostolis testes resurrectionis suae. Nam quae illis mandatur legatio unicum est salutis nostrae fundamentum et praecipuum coelestis sapientiae caput continet. Quanquam simul notandum est hoc fuisse extraordinarium et quasi accidentale. Iubentur nuntiare apostolis, quod illi postea pro iniuncto bibi munere toti mundo publicarunt. Sed hoc non faciunt ut apostolae. Quare perperam ex hoc Christi mandato legem eliciunt, qui mulieribus permittunt baptizandi partes. Nobis sufficiat, quod in illis Christus immensos gratiae suae thesauros explicuit, dum illas semel praefecit apostolis magistras, sic tamen ut nollet in exemplum trahi quod singulari privilegio factum est: praesertim id in Maria Magdalena cernere licet, quae septem daemonum prius captiva fuerat. Perinde enim hoc fuit, ac si Christus ab ultimis inferis eductam supra coelos attolleret. Si quis obiiciat, non fuisse cur apostolis Christus mulieres praeferret, quae non minus carnales erant ac stupidae, respondeo, discrimen inter has et illos non in nostro, sed iudicis arbitrio esse positum. Deinde acrius obiurgandos fuisse dico, qui non modo prae aliis edocti fuerant, sed ordinati totius orbis doctores, vocati lux hominum et sal terrae adeo turpiter defecerant. Interim placuit Domino in istis contemptis infirmisque organis virtutis suae specimen exserere. Adscendo ad patrem meum. Adscensus nomine illam quam nuper exposui doctrinam confirmat: nempe ideo se resurrexisse, non ut moram traheret in terra, sed ut coelestem vitam ingressus secum eo fideles traheret. In summa, hoc verbo apostolos vetat in simplici et nuda resurrectione subsistere, sed ulterius iubet progredi, usque dum ad spirituale 28