37:434 rerum ordinem perturbavit. Quum autem Christi sit omnia in statum atque ordinem suum colligere, ideo confusionem vel dissipationem quae nunc est in rebus humanis Christi adventu sublatum iri significat: quia tunc abolitis corruptelis redibit mundus ad primam originem. Leo vescetur sine noxa, nec amplius praedam appetet. Serpens suo pulvere contentus in eo delitescet, nec amplius venefico morsu nocebit. Denique, quidquid confusum aut perturbatum est, ordini suo restituetur. Interea minime dubium est, quin propheta allegorice loquatur de sanguinariis et violentis hominibus, quorum fera et immitis natura domabitur, quum Christi iugum subibunt. Sed prius confusio quae hominis lapsu contigit, in creaturis omnibus diligenter consideranda. Ea enim praeterita beneficium hoc restitutionis non satis apte et accurate a nobis expendi posset. Simul repetenda sunt memoria quae undecimo capite de simili allegoria diximus. Docemur hic quales sint homines antequam eos convertat Dominus, atque in ovile suum adscribat: sunt enim ferae bestiae et indomitae: atque tunc demum ab omni noxa abstinere incipiunt, quum Dominus eorum libidinem, et insanum nocendi appetitum represserit. Addit tandem in toto monte sancto, quia discussis quisquiliis et sordibus Dominus puram sibi ecclesiam colliget: nam sub nota universali intelligitur purgatio. Mirum interea videri non debet, quod tam multi adhuc ferociant. Pauci enim sunt veri incolae montis Dei: pauci integri ac fideles, etiam inter eos qui se Christianos profitentur. Quum in iis adhuc regnet ac vigeat vetus homo, dissidia quoque et bella inter ipsos vigere et grassari necesse est. CAPUT LXvi. 1. Sic dicit Iehova: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Ubi ista domus, quam aedificabitis mihi? et ubi hic locus quietis meae? 2. Atqui manus mea haec omnia fecit, et coeperunt esse haec omnia, dicit Iehova. Et ad hunc respicio qui humilis est ac contritus spiritu, tremitque ad sermonem meum. 3. Qui mactat bovem, ac si hominem occidat: qui sacrificat pecudem, ac si canem iugulet. Qui offert minha, ac si offerret sanguinem suillum: qui recordatur thuris, ac si benedicat idolo1). Et sane elegerunt vias suas: et abominationes eorum anima ipsorum desideravit. 4. Ego quoque eligam illusiones eorum: et terrorem ipsorum inducam illis: quia vocavi, et nemo respondit: loquutus sum, et non audierunt, et fecerunt malum in oculis meis, et ea in *) Hebr. iniquitati. 28