20:434 minorem Lausanna accersitus. Heri, quum de literis Genevam mittendis secum * verba facerem, seria iniunxit ut, quacunque ratione fieri posset, curarem diligenter salutem suo nomine tibi plurimam impertiri, atque significari memoriam tui absentis apud se perpetuo vigere sanctissimeque conservari. Quod equidem ipsemet significasset, si per infinita negotia quibus perpetuo implicatur manum calamo admovere licuisset. Sperabat quidem fore ut filius maior natu ex Gallia rediens te inviseret amicitiamque renovaret. Sed ille arrepta induciarum occasione per Antverpiam iter faciens ad nos istis diebus se recepit. Iuvenis certe eximius, multa et varia scientia ornatus, tali modestia et sobrietate instructus ut inter Germanos aliquod esse monstrum facile dixeris. Et quod rei praecipuum caput est, tanta pietate ac timore Dei praeditus ut a pulcherrimis sanctissimasque parentis sui vestigiis ac exemplis nulla in re degenerare videatur. Dominus velit in eo perficere quod incepit. Hoc ego possum asserere, religionem papisticam paucos tam acres inimicos, tamque sibi hostiliter infensos in Germania habere qualis ipse futurus est, si ad aliquam dignitatem, in qua maioribus auspiciis Antichristi tyrannidem labefactare possit, fuerit evectus. Itaque quum alia via quam ipse speraverat filius redierit, et hoc pacto se exspectatione sua decidisse videat, iam per literas id efficere conatur quod alioqui filii praesentia longe commodius effecisset. Non igitur erit alienum ab humanitate, prudentia atque adeo constantia tua hanc suae voluntatis significationem boni consulere, teque eodem erga ipsum esse animo quo ille erga te, hoc est, longe optimo. Ex imperii rebus nonnulla hic adscribi curasset, nisi certo persuasum haberet omnia tibi cum D. Heinrico Bullingero, ad quem de rebus omnibus fusissime scribere solet, esse communia. Superest igitur ut et suo et filii meoque nomine plurimam hic salutem apponam, Deumque suppliciter orem ut in omnium ecclesiarum ac singulorum Christianorum utilitatem te nobis diutius salvum incolumemque conservet. Vale, vir et doctissime et piissime. Augustae Vindelicorum pridie idus Iulii. *) Excellentiae tuae deditissimus Thomas Querculus Andegavensis. 4177. 1) Cal Nov. 1554 Geryon Seylerus filium suum Calvino commendaverat (N. 2038), quem ille absentem non vidit Iam alia via ex Gallia Augustam rediit. Scripta ergo haec est fortasse a. 1555. Querculus ipse antequam Augustam venerit Lausannae commorabatur, ut ipse hic dicit Postea eodem rediit {N. 2641) et a Genevensibus Lutetiam missus est a. 1557 {N. 2661). 28