55:433 433 CAPUT Y. 434 sessio exigitur, non alii certe iubentur confiteri peccata sua, quam qui vicissim ad audiendam alterius confessionem sunt idonei: atqui hoc soli sacrifici sibi vindicant: ergo ad eos solos ableganda est confessio. Sed quum indignae sint eorum ineptiae quibus refutandis occupemur, sufficiat nobis vera et germana expositio quam attuli. Clare enim sonant verba, non alio fine confessionem nobis praecipi, nisi ut qui mala nostra noverint, ad opem ferendam magis sint solliciti.] Multum valet. Ne quis putet hoc fieri sine fructu, dum alii pro nobis orant, utilitatem et effectum orationis praedicat. Nominatim vero dicit precationem iusti: quia impios Deus non exaudit, nec ad Deum accessus patet, nisi per bonam conscientiam. Non quod in propria dignitate fundatae sint nostrae preces, sed quia fide purgatum cor habere oportet, ut nos in conspectum Dei offeramus. Testatur ergo Iacobus, iustos aut fideles utiliter, nec sine effectu pro nobis precari. Sed quid sibi vult quod addit efficax? Videtur enim hoc esse superfluum : nam si multum prodest oratio, proculdubio est efficax. Quod vetus interpres transtulit, assiduam: nimis est coactum. Iacobus enim graeco participio utitur evepyou|xevy], quod tantundem valet atque operans. Posset autem sio resolvi oratio, multum prodest, quia est efficax : ut sit argumentum ductum ab illo principio, quod Deus non vult irritas vel otiosas esse fidelium preces. Inde non immerito colligit, multum valere. Sed ego potius ad praesentem circumstantiam restringo: proprie enim preces nostrae evepyoojievai dici possunt, dum nobis necessitas aliqua obiicitur, quae serium orandi affectum excitet. Quotidie oramus pro tota ecclesia, ut peccata illi Deus remittat: sed tunc vere in actu est oratio, quum succurrere contendimus iis qui laborant. Talis porro efficacia in fratrum precibus esse non potest, nisi nos laborare sciant. Ideo haec causae redditio non est generalis: sed ad priorem sententiam specialiter aptari debet. 17. Elias homo erat. Innumera huius rei, quam probare vult, exempla exstant in scripturis: sed unum elegit prae aliis illustre. Magnum enim hoc fuit, quod Deus precibus Eliae coelum quodammodo subiecit, ut eius votis obsequeretur. Coelum Elias duobus annis et sesqui clausum suis precibus tenuit: rursum aperuit, ut largam pluviam subito funderet: hinc ergo mirifica patet orationis virtus. Nota est ac celebris historia quae legitur 1. Reg. capite 17 et 18. Tametsi autem diserte illic non traditur Eliam orasse: siccitatem tamen et pluviam eius precibus datam esse colligi facile potest. Caeterum notanda est exempli applicatio. Non dicit Iacobus petendam esse siccitatem a Domino, quia hanc impetraverit Elias: possemus enim inconsiderato zelo Calvini opera. Vol. LV.