52:433 433 CAPUT IIL 434 iubetur Titus, aliis omissis, haec, quae certa sunt et indubia, tradere, haec urgere, his insistere: dum alii de rebus vanis fabulantur. Unde etiam colligimus, non temere quidvis asserendum esse episcopo: sed quorum illi comperta est veritas. Haec, inquit, affirma: quoniam vera sunt ac fide digna. Sed rursum admonemur hoc esse episcopi officium, fortiter ac strenue affirmare ac tueri quae et certae sunt fidei, et pietatem aedificant. Quo bonis operibus. Complectitur quaecunque de uniuscuiusque officio et de studio pie sancteque vivendi ante disseruit: ac si Dei timorem ac recte compositos mores otiosis speculationibus opponeret. Bie enim vult institui populum, ut primam bonorum operum curam habeant qui crediderunt Deo. Caeterum quoniam verbum TCpoiaxaaftat varie accipitur apud Graecos, hic quoque locus diversas interpretationes admittit. Chrysostomus exponit, ut studeant eleemosynis iuvare proximos. Est quidem rcpoCaxaa- .frac interdum ferre opem : sed tunc constructio exigeret ut bona opera intelligamus iuvari: quod durum esset. Melius quadraret promovendi verbum, quod gallice dicimus advancer. Quid si dicamus: Intenti sint? ut qui praefecturam gerunt: quae etiam una est verbi significatio. Nisi quis malit quod ego in margine apposui, curent bonis operibus dare principatum. Nec certe male convenit, ut iubeat ea Paulus regnare in vita fidelium, quum negligi alioqui soleant. Utcunque autem ambigua sit loquutio, mens Pauli satis liquet, finem esse christianae doctrinae, ut se bonis operibus exerceant fideles. Ita vult eos studium suum curamque huc applicare. Et videtur apostolus, quum dicit, eleganter alludere ad inanes eorum contemplationes, qui sine fructu et extra vitam philosophantur. Caeterum non ita de bonis operibus sollicitus est, ut dum fructus colligit, radicem contemnat, nempe fidem. Utriusque partis rationem habet: et fidei quoque priorem locum, ut par est, tribuit. Nam studiosos bonorum operum esse iubet qui crediderunt Deo: quo intelligit sic debere fidem praeire, ut opera subsequantur. Haec enim honesta sunt. Ego ad doctrinam potius quam ad opera refero, hoc sensu: Praeclarum est ac utile sic institui homines: ergo eadem sunt ista bona et utilia hominibus, quibus asserendis Titum prius docuit incumbere, xa %aXa vertere possumus, aut bona, aut speciosa, vel honesta: quamquam melius (ut arbitror) vertemus praeclara. Innuit enim quaecunque alia traduntur, nullius pretii esse, quia nulli sint usui vel fructui: sicuti e converso laude dignum quod conducit ad salutem. 9. Stultas autem. Non longa disputatione opus est ad huius loci expositionem: quaestiones opponit sanae certaeque doctrinae. Tametsi enim ut invenias, quaerere necesse est: est tamen quaerendi Cdvmi opera. Vol LII.