20:433 433 SUPPLEMENTUM. 434 tueusement au nom de Dieu et par vertu de nostre combourgeoisie jl vous plaise bien peser les matieres et avoir nostre honneur comme de voz treschers combourgeois et de nostre eglise en telle recommandation que en puissions congnoistre leffect comme aussi, magnifiques puissans tresredoubtes et treschers combourgeois, sommes de tout nostre possible prestz nous emploier a vous faire tous plaisirs et honneurs et de prier Dieu pour la prosperite et augmentation de vostre magnifique estat. De Geneve ce lundy premier de Julliet*) 1555. 4177. QUERCULUS CALVINO. Salutem ei dicit nomine Geryonis Seyleri veteris amici. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 183.) Eximio Christi servo D. D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo. Genevae. 8. D. Quod tibi ignotus excellentiam tuam literis interpellare audet, forte mirabere, omnium doctissimo. Sed quum ad harum literarum finem legendo perveneris factum meum audaciae minime, ut spero, adscribes. Etsi enim ante annos aliquot non sine magno fructu coelestisque doctrinae accessione omni admiratione dignis concionibus tuis adfui, etiam nonnulla ex eruditissimis monumentis tuis evolvi, non idcirco tamen ut ad te scriberem impulsus sum. Nam id omnes qui te audiunt si facere instituerent vix temporis tibi praesertim in negotiis maxime seriis occupatissimo ad eorum reserandas literas satis suppeteret. Alia igitur ratio est qua hoc tempore inductus sum ut in gravissimas occupationes tuas intempestivus forte irrumperem. Amicitia quam in comitiis Ratisponensibus tecum iniit clarissimus vir D. Geryon Seylerus, Augustanus medicus excellentissimus, quae postea literis vestris ultro citroque datis acceptisque conservata est atque confirmata, ea ipsa in causa est quod ad te nunc scribere audeam. Ego in aedibus D. Geryonis ago, ab ipso huc ad erudiendum filium suum natu 4176. 1) Le nom du mois n'est pas bien li&ible, mais la mention dn lundi ne permet pas le doute. En tout cas on comparera utilement le N. 2214, le Registre du Conseil au 7. et 10. Juin et Roget, hist du peuple de Geneve Iv. 277 suiv. Calvini opera. Vol. XX.