9:432 Ne misceamini [pag. 14] cum idololatris (1 Cor. 5,10). Nos vero non allegorice vel perplexe caput hoc tractamus : sed libere detegimus ac traducimus l) vesanum furorem quo ardent papistae in colendis idolis. Foedari ostendimus Dei gloriam, quum sub ligno, vel lapide, vel pictura repraesentatur. Duplicari sacrilegium liquido monstramus, quum transfertur eius cultus ad fictitias imagines.2) Invocationem Dei eversam esse conquerimur, quum diabolicae scholae dubitanter preces concipere iubent, et abolito Christi patrocinio innumera turba substituitur in eius locum, dum sibi quisque hunc et illum deprecatorem asciscit. Probamus exitiali confidentia praecipites agi miseros homines, dum spiritus gratiam nonnisi cooperatricem, et quasi pedissequam, in subsidium liberi sui arbitrii advocant. Contendimus mortifero etiam veneno diabolicae superbiae inebriari, dum salutem petere ex operum meritis iubentur, quae non alibi quam in gratuita Dei misericordia reperiri potest: dum peccata satisfactionibus pensare docentur, ut se a reatu eximant. Convincimus Dei cultum extraneis et adulterinis figmentis corruptum ita esse, ut nihil aliud quam mera superstitio ubique appareat. Cominus cum dira et crudeli tyrannide confligimus, quae non tantum opprimit miseras conscientias, sed excarnificat. Ostendimus quam foedum et intolerabile ludibrium sit hierarchiae titulum imponere barbarae [pag. 15] dominationi, in qua nihil affine apparet ecclesiastico ordini. Docemus non longius coelum a terra distare, quam foedam papalis cleri colluviem-") a legitimis Christi ministris. Acriter invehimur in pudendam ac nefandam sacrorum omnium profanationem. Quinque inanes caeremoniarum pompas docemus falso censeri inter sacramenta, quum ex hominum cerebro manarint. Baptismum deflemus adventitiis multis commentis esse infectum. Coenae vero loco detestabile sacrilegium erectum esse: in quo furciferi fictitia sua immolatione Christum assidue crucifigunt, sacerdotium eius scelesto latrocinio ad se rapiunt, histrionicum ludum fingunt reconciliationem mundi esse: ac si filius Dei suo sacrificio tantum monstrasset quomodo expianda sint peccata. Panis frustulum Dei loco ostentant, ac si illic inclusus delitesceret: unde nascitur crassa4) adoratio. Denique vestras omnes corruptelas, quarum decimam partem vix recensui, evolvimus et aperte explicamus, ut caecis fere palpabilis sit earum foeditas: nec in tot controversiis ullum est caput quod non diserte et ingenue excusserimus, ad imum usque penetrantes. Gabriel autem ab omni conflictu 1) nous eschaffaudons. 2) des marmousets faitz a plaisir. 3) la racaille du clerge papal. 4) charnelle et terrestre.