55:432 colligimus, ne olei quidem legitimum esse usum absque fide. Atqui quum papistis adeo nulla constet certitudo suae unctionis, ut palam sit dono eos carere, illam adulterinam esse patet. 15. Et si peccata, ete. Non est hoc additum duntaxat augendi causa, ac si dixisset, maius aliquid Deum aegroto daturum quam corporis sanitatem: verum quia morbi saepissime irrogantur ob peccata, de horum remissione loquens, causam mali sublatum iri significat. Et sane videmus ut David morbo afflictus, dum levationem optat, totus sit in petenda peccatorum venia. Quorsum hoc nisi quia dum culpae suae effectum agnoscit in poenis, non aliud remedium esse iudicat, quam si Dominus peccata imputare desinat? Pleni sunt hac doctrina prophetae, malis levari homines, quum ab iniquitatum reatu solvuntur. Ergo hanc demum et morbis nostris et aliis calamitatibus sciamus aptam esse medicinam, si de placando Deo et obtinenda peccatorum venia solliciti, nos diligenter examinemus. 16. Confitemini invicem peccata vestra, et orate invicem alii pro aliis, ut salvemini. Multum valet precatio iusti efficax. 17. Elias homo erat passionibus similiter obnoxius ut nos, et precatione precatus est ne plueret, et non pluit semper terram annos tres et sex menses. 18. Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra protulit fructum suum. 16. Confitemini invicem. In nonnullis codicibus inseritur illativa particula: neque male quadrat. Nam ut non exprimatur, subaudienda tamen est. Dixerat peccata remitti aegrotis super quos orarint presbyteri: nunc admonet quam utiliter peccata nostra fratribus retegamus: quia scilicet eorum intercessione poterimus veniam consequi. Scio locum hunc a multis exponi de reconciliandis offensis: nam qui redire in gratiam volunt, eos culpam suam agnoscere prius et fateri necesse est. Inde enim fit ut radices agant inimicitiae, imo augeantur, ac fiant irreconciliabiles: quia unusquisque causam suam pertinaciter defendit. Putant ergo multi Iacobum hanc ostendere viam fraternae reconciliationis, si mutuo agnoscant peccata sua: sed alio respexit, quemadmodum dictum est. Mutuam enim precationem cum mutua confessione coniungit: quo significat in hoc prodesse confessionem, ut fratrum precibus iuvemur apud Deum. Nam qui necessitatis nostrae conscii sunt, ad orandum incitantur, ut nobis subveniant: quos vero latent morbi nostri, ii ad opem nobis ferendam sunt segniores. Mira vero papistarum vel stultitia, vel improbitas, qui susurratoriam suam confessionem hoc testimonio astruere conantur. Nam ex verbis Iacobi inferre promptum esset, solos sacrificos debere confiteri. Quando enim mutua hic vel reciproca (ut crassius loquar) con-