52:432 ritus participes, qui adoptionis nostrae arrha est et testis. Docet itaque Paulus hoc verbo, non alios donari spiritu regenerationis, quam qui sunt Christi membra. 7. Ut iustificati. Si regenerationem accipimus proprio et usitato sensu, videri posset apostolus iustificatos ponere pro regeneratis: atque hoc aliquando significat, sed rarius. Nulla tamen necessitas cogit a propria et magis genuina significatione discedere. Consilium Pauli est, quidquid sumus et habemus, acceptum ferre gratiae Dei, ne superbe extollamur adversus alios. Commendat ergo hic Dei misericordiam, illi causam salutis nostrae in solidum tribuens. Sed quia de infidelium vitiis loquutus erat, non debuit gratiam regenerationis omittere, quae medicina est illis sanandis. Verum hoc non obstat quominus statim ad commendationem misericordiae redeat: imo utrumque permiscet, nobis gratuito remissa esse peccata, et nos in obedientiam Dei fuisse renovatos. Hoc quidem constat, Paulum iustificationem asserere gratuitum esse Dei donum: tantum quaeritur quid per nomen iustificationis significet. Contextus videtur postulare ut longius quam ad iustitiae imputationem extendat: in quo sensu raro (ut dixi) invenitur apud Paulum. Nihil tamen impedit quominus ad remissionem peccatorum possit restringi. Quod dicit, eius g r a t i a , tam Christo quam patri convenit: neque de alterutra expositione pugnandum est, quia semper hoc stabit, nos Dei gratia per Christum iustitiam adeptos esse. Haeredes secundum spem. Particula haec vice expositionis addita est. Dixerat nos Dei misericordia salvos factos esse : atqui salus nostra adhuc abscondita est : ideo nunc vitae haeredes nos esse dicit, non quia praesentem eius possessionem adierimus, sed quia spes plenam et solidam eius certitudinem nobis affert. Summa est, quum mortui essemus, restitutos fuisse in vitam Christi beneficio: quum Deus pater spiritu suo nos donavit, cuius virtute purgati et renovati sumus, in eo positam esse nostram salutem : sed quia adhuc in mundo versamur, nondum nos frui vita aeterna, tantum eam sperando obtinere. 8. Fidelis sermo: de his volo ut confirmes, quo bonis operibus praeesse curent qui crediderunt Deo. Haec enim honesta sunt et utilia hominibus. 9. Stultas autem quaestiones et genealogias, et contentiones ac pugnas legales omitte: sunt enim inutiles ac supervacuae. 8. Fidelis sermo. Hanc loquutionem usurpat quum aliquid vult serio asserere : quemadmodum in utraque ad Timotheum epistola vidimus. Ideo mox subiicit, volo ut c o n f i r m e s , Stapepatouafrac sub passiva terminatione activam significationem habet. Significat autem asseveranter aliquid dicere. Quare