55:431 431 EPIST, IACOBI 432 ne symbolum abusu profanarent. Non aliud Iacobi consilium fuit quam Dei gratiam, qua tunc frui poterant fideles, commendare, ne contemptu aut negligentia periret eius utilitas. In hunc finem iubet accersi presbyteros. Unctionis vero usus ad effectum spiritus sancti restringi debet. Hunc locum magnifice iactant papistae, dum extremam suam unctionem venditare volunt. Quantum autem distet eorum corruptela a veteri instituto, cuius meminit Iacobus, in praesentia exponere supersedeo. Hanc partem lectores ex Institutione discant. Hoc tantum dico, male et inscite torqueri bunc locum, ut extrema unctio sit et vocetur sacramentum cuius in ecclesia perpetuo usus manere debeat. Fateor equidem pro sacramento usurpatam fuisse a Christi discipulis (neque enim illis assentior qui medicamentum fuisse putant), sed quemadmodum veritas huius signi nonnisi ad tempus duravit, symbolum dico similiter fuisse temporale. Atque hoc planum est: nihil enim absurdius quam sacramentum vocare quod inane sit, nec rem signatam vere nobis offerat. Donum sanationis fuisse temporale, fateri omnes coguntur, et res ipsa demonstrat: ergo signum eius perpetuum esse non oportuit. Unde sequitur non veros esse imitatores, sed simias esse apostolorum, qui unctionem inter sacramenta hodie reponunt, nisi effectum simul restituant, quem ante annos mille et quadringentos Deus mundo abstulit. Ita nobis certamen non est an unctio fuerit aliquando sacramentum: sed an nobis data suerit ut hodie quoque apud nos sit in usu. Hoc posterius negamus, quia constat rem signatam pridem desiisse. Presbyteros ecclesiae. Ego generaliter omnes comprehendo qui regendae ecclesiae praeerant. Neque enim soli pastores presbyteri vocabantur, sed qui deligebantur ex plebe quasi censores ad tuendam disciplinam. Unaquaeque enim ecclesia suum quasi senatum habebat, ex gravibus et probatae integritatis viris delectum. Quoniam autem eos potissimum eligere moris erat qui praediti erant excellentioribus donis: ideo accersere presbyteros iubet, utpote in quibus maxime vis et gratia spiritus sancti se exserebat. Orent super eum. Huc spectat ritus orandi super aliquem, ut veluti coram Deo sistatur: quia ubi in rem praesentem ventum est, maiore affectu concipimus preces: sicuti non modo Elisaeus et Paulus, sed Christus ipse hac caeremonia precandi ardorem excitarunt, et commendarunt Dei gratiam. Notandum vero quod promissionem orationi annectit, ne fide vacua sit. Nam qui haesitat, sicuti rite non invocat Deum, ita indignus est qui impetret: ut habuimus capite primo. Quisquis ergo exaudiri volet, certo apud se statuat non frustra se orare. Sicuti Iacobus donum illud speciale in medium profert) cuius accessio tantum erat externus ritus. Unde