47:431 431 IN EVANGELIUM IOANNIS 432 illorum tamen stupor minus erat excusabilis, qui tam probe et exacte edocti tam male profecerant. Certe non sine eorum pudore mulieres elegit Christus, quibus se primum patefaceret. Porro incertum est, angelosne cognoverit Maria an homines esse putaverit. Albas vestes scimus gloriae coelestis fuisse symbolum: sic albis vestibus indutus fuit Christus, quum in monte tribus apostolis conspicua fuit eius maiestas. Idem refert Lucas de angelo, qui Cornelio apparuit. Nec infitior lineas vestes in usu fuisse Orientalibus: sed Deus in ornatu angelorum singulare aliquid et insolitum ostendit, et quasi notas impressit quibus discerni possent ab hominibus. Adde quod Matthaeus adspectum angeli, qui loquutus est cum mulieribus, fulguri comparat. Potest tamen fieri, ut timorem solum ex admiratione earum mentibus incusserit: nam attonitas stetisse apparet. Caeterum quoties visibili hominum specie et vestibus indutos apparuisse angelos legimus, hoc hominum ruditati datum fuit. Veris etiam corporibus interdum fuisse indutos non dubito. Verum an sola fuerit corporum species in duobus istis angelis, quia supervacuum est inquirere, in medio relinquam. Mihi sufficit datam fuisse illis a Domino humanam formam, ut conspici et audiri possent a mulieribus: ornatu autem non vulgari et inusitato fuisse praeditos, qui eos ab hominum ordine discernens divinum aliquid et coeleste ostenderet. Unum ad caput et unum ad pedes. Quod apud Matthaeum nonnisi unius angeli fit mentio, a Ioannis narratione non discrepat. Neque enim ambo simul Mariam alloquuti sunt, sed alter eorum cui commissa erat legatio. Allegoria Augustini non satis firma est, quod ille angelorum situs indicaverit praedicandum evangelium ab ortu ad occasum usque solis. Hoc potius notatu dignum est, talibus auspiciis inchoasse Christum regni sui gloriam. Nam quod angeli sepulcrum eius honorant, eo non tantum aboletur crucis ignominia, sed coelestis Christi maiestas affulget. 13. Mulier, quid ploras? Plura dixisse angelum ex aliis evangelistis colligere promptum est, sed Ioannes summam breviter delibat, quia hoc satis erat testandae Christi resurrectioni. Est autem obiurgatione et consolatione mixta oratio: obiurgat angelus importunum Mariae fletum, simul tamen laetitiam miscet, dum flendi causam esse negat, quia resurrexerit Christus. 14. Videt Iesum stantem. Quaeri potest, unde hallucinatio haec, quod Iesum Maria non agnoscit, qui plus quam familiariter notus illi esse debebat. Putant quidam ipsum aliena forma apparuisse, sed ego in mulierum oculis potius vitium fuisse existimo: quemadmodum de duobus discipulis habetur apud Lucam (24, 16). Non ergo dicemus, Chris-